Communisticum Internationale
Communisticum Internationale seu brevius "Comintern" (Russice Коммунистический интернационал seu Коминтерн), aliter Tertium Internationale fuit consociatio factionum Communisticarum Moscuae mense Martio 1919 a Vladimiro Lenin condita.
Origo nominis [recensere]
Prima societas huius generis internationalis fuit Associatio vel Collegium Opificum Internationale (International Workingmen's Association), Londinii anno 1864 conditum. Huic successit Internationale Operarium vel Socialisticum (Internationale Ouvrière), Lutetiae conditum anno 1889. Haec adsociationes saepe cognominibus "Primi Internationalis" et "Secundi Internationalis" nuncupabantur; altera enim anno 1916 dissoluta, nova societas sub aegide factionis Bolsevisticae Russicae condita appellationem insequentem "Tertii Internationalis" usurpavit. Officialiter autem "Communisticum Internationale" et brevius "Comintern" appellatur. Inter socios magnos erat Leo Trotski, sed a Stalin demmissum est.
Congressus [recensere]
- Primus Congressus, Moscuae mense Martio 1919
- Secundus Congressus, Petropoli, 19 Iulii 1920-7 Augusti 1920
- Tertius Congressus, Moscuae, 22 Iunii 1921-12 Iulii 1921
- Quartus Congressus, Moscuae, 5 Novembris-5 Decembris 1922
- Quintus Congressus, Moscuae, Iunius-Iulius 1924
- Sextus Congressus, Moscuae, Iulius-September 1928
- Septimus Congressus, Moscuae, Iulius-Augustus 1935