Claudius Hadrianus Helvetius
E Vicipaedia
Claudius Hadrianus Helvetius (natus die 26 Februarii 1715 Lutetiae - Versaliarum obiit die 26 Decembris 1771) fuit praeclarus philosophus Francicus saeculi XVIII, qui ad scholam materialismi et encyclopedicorum pertinebat.
Vita [recensere]
Helvetii pater et avus medici familiae regiae Francicae erant. Claudius Hadrianus apud Iesuitas studuit.
Philosophia [recensere]
Helvetius contra religionem pugnabat, quam putabat instrumentum populi opprimendi esse, nec credebat animam immortalem esse.