Latinitas nondum censa

Prajadhipok (rex Siamensis)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Prajadhipok iuvenis anno 1914 apud Aldershot Angliae

Prajadhipok sive Pok Klao (natus 1893; mortuus 1941) fuit ab anno 1925 usque ad 1935 rex Siamensis, in quo anno regnum abdicavit.

Prajadhipok fuit filius regis Chulalongkorn et uxoris sororisque eius Saowabha. Fuit alumnus collegii Etonensis[1] et Academiae Militaris iuxta Woolwich. Anno 1921 Europam ob salutem recuperandam petivit; ibi apud Scholam Saint-Cyr rebus militaribus studuit.

Anno 1918 in matrimonium duxit germana Rambai Bani, filia principis Svasti. Anno 1925, fratre maximo natu Vajiravudh (qui antea rex fuerat) mortuo, fratre altero Chakrabongse iam decesso, Prajadhipok regnum accepit.

Princeps Amoradat fuit adiutor castrensis (aide-de-camp) regis Prajadhipok.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Suadente principe Charun, si eo credimus: vide Batson (1984) p. 79.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Amoradat, [Ephemeris regalis] in Maha Ananthanuson ed. Sak Sinlapanon (Bancoci 1946) pp. 22-24.
  • Benjamin A. Batson, The End of the Absolute Monarchy in Siam. Singapurae: Oxford University Press, 1984. ISBN 0-19-582612-4
  • Chula Chakrabongse, Lords of Life: the paternal monarchy of Bangkok 1782-1932 (Londinii: Alvin Redman, 1960) pp. 302-323.
  • Kobkua Suwannathat-Pian, Kings, Country and Constitutions: Thailand's Political Development, 1932-2000. Londinii: Routledge, 2003. ISBN 0-7007-1473-1 Paginae selectae