Chroicocephalus utunui

E Vicipaedia
Classis : Aves 
Ordo : Charadriiformes 
Familia : Laridae 
Genus : Chroicocephalus 
Species : C. utunui 
Chroicocephalus utunui 
(Steadman, 2002)  
Conservationis status
Fossile
Synonyma
*Larus utunui

Chroicocephalus utunui, vel vulgo larida Huahine et larida Insularum Societatis, est avis exstincta, species Laridarum, cuius ossa subfossilia apud Fa'ahia situm archaeologicum Huahine in Insulis Societatis Polynesiae Francicae inventa sunt. Situs est novus habitationis locus Polynesius, inter annos 700 et 1200 constitutus, qui, cum materie anthropogenica, reliquias continet multarum avium specierum, aut per orbem terrarum aut in variis locis nunc exstinctarum, quae ob earum carnem, ossa, vel pennas interfectae sunt.

Haec larida ut Larus utunui ex duodecim ossibus ex duabus avibus singularibus primum descripta est. Similitudines osteologicae subiciunt proximum laridae Huahine cognatum vivum esse Chroicocephalum novaehollandiae, cuius proximi cognati exstantes in Nova Zelandia, 3800 chiliometra ad meridio-occidentem Insulae Huahine, habitant.[1]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. David W. Steadman, "A new species of gull (Laridae: Larus) from an archeological site on Huahine, Society Islands," Proceedings of the Biological Society of Washington 115 (2002): 1–17.