Christianus de Trecis

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Christianus de Trecis

Christianus de Trecis (lingua Francica eius temporis Crestiens de Troies) fuit poëta saeculi XII qui in aula comitum Campaniae cantitavit. Quattuor carmina sua dicavit comitissae Maria inter annos 1160 et 1172; quinta autem, quod inter annos 1180 et 1190 scribebat sed nunquam terminavit, Philippo, comite Flandriae, dicavit. Haec carmina historias narrant vel legendarias vel ficticias de equitibus aulae regis Arthuri; initium faciunt generis novi litteraturae, partim e carminibus aut fabulis narratorum Armoricanorum retracti, in linguis vernacularibus romans vel romance ("fabula romanica") appellati.

In praefatione carminis cuius titulus est Cliges Christianus alia opera sua nominat:

Cil qui fist d'Erec et d'Enide

Et les comandemanz d'Ovide
Et l'art d'amors an romans mist
Et le mors de l'espaule fist,
Del roi Marc et d'Ysalt la blonde
Et de la hupe et de l'aronde
Et del rossignol la muance,
Un novel conte rancomance ...

Ille qui cecinit olim fabulam Ericis et Enidis, et instructiones Ovidii artemque amoris in romanicam misit, et morsuram humeri cecinit et historiam regis Marci reginaeque Ysaldae et metamorphoses upupae hirundinisque lusciniaeque, nunc novam fabulam incipit ...

– Christianus de Trecis, Cliges 1-8

Opera[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Les romans de Chrétien de Troyes ed. Mario Roques. Lutetiae: Honoré Champion. 4 voll. (Francice mediaevaliter)
  • Chrétien de Troyes, Le roman de Perceval ed. William Roach. Genavae: Droz, 1959. (Francice mediaevaliter)
  • Jean Frappier, "Chrétien de Troyes" in Roger Sherman Loomis, ed., Arthurian Literature in the Middle Ages: a collaborative history (Oxonii: Clarendon Press, 1959. ISBN 0-19-811588-1) (Anglice) pp. 157-191
  • Jean Frappier, Chrétien de Troyes. Lutetiae: Hatier, 1968. (Francice)
  • Karl D. Uitti, Chrétien de Troyes Revisited, Twain: New York, 1995. ISBN 0-8057-4307-3 (Anglice)

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Roman numeral 10000 CC DD.svg