Chilpericus I

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Chilpericus I et Fredegundam

Chilpericus I (natus 539, mortuus 584) rex Francorum ab anno 561 ad usque mortem erat. Pater eius Chlotarius I fuit, qui quattuor filios heredes fecit regni Franciae, quod post diuturnam divisionem anno 558 solus regnaverat. Sic anno 561 iterum divisum est inter filios Charibertum I, Gontranum I, Sigibertum I et Chilpericum I. Hic Lutetiam et divitias regni occupavit, sed tum a fratribus expulsus divisionem iustam pertulit: Accepit Suessonas, sed minime contentus erat. Sigiberto fratre in Avaros bellum movente Chilpericus partem eius Austrasiam aggrediebatur, sed a Sibiberto victus est, filius eius Theudebertus I anno 562 etiam captus est. Theudeberto 563 liberato tamen Sigiberto Suessonas retinuit. Chariberto fratre anno 567 sine heredibus mortuo reliqui fratres eius partem inter se diviserunt, Chilpericus litus Oceani inter Samaram et Ligem flumina accepit. Lutetiam una administrare constituerunt. Anno 566 Sigibertus frater Brunichildam filiam regis Visigothorum Atanagildi in matrimonium duxerat, anno sequente Chilpericus, qui et filiam regis ducere voluit, sororem Brunihildae Gailsuintam duxit, sed anno 567 taedio necare iussit, nam amatam Fredegundam humili origine natam ducere mavult. Quod factum Brunihildam sororem ira diuturna in Chilpericum affecit. Id et causa belli Sigiberto erat, qui initio in partem Chilpericum invasit, sed postea a Gontrano, qui tum socius erat Chilperici, pulsus est. Anno 573 autem Gontrano se ex bello recipiente Sigibertus Chilpericum 575 apud Tornacum obsidebat et paene vincebat, nisi Fredegunda regina sicarios misisset, qui Sigibertum necaverunt. Childebertus II, filius puer Sigibertus, regnum contra Chilpericum non iam defendere potuit, Brunihilda capta est, sed 577 fugere potuit. Eodem anno Gontranus, qui sine filiis erat, Childebertum heredem sui regni fecit. Anno 581 coniuratione in Brunihildam facta nobiles Austrasiae foedus cum Chilperico fecerunt atque bellum contra Gontranum paraverunt. Chilpericus iterum foedere Childebertum II, qui nunc adulescens erat, invita nobilitate Austrasiae heredem fecit. Bello communi in Gontrano parato anno 583 Austrasia iterum in partes Gontrani defecit, ut Chilpericus bellum foedere cum Langobardis facto contra Childebertum et Gontranum paravit. Sed antequam bellum inferre potuit, anno 584 necatus est a sicariis ignotis. Filius eius infans Chlotarius II ei successit, mater eius Fredegunda praesidium Gontrani petivit, qui nunc Lutetiam occupavit.