Gontranus I

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Gontranus I (natus 534 vel 532, mortuus Cabilloni 28 Martii 592) erat rex Francorum ab anno 561 ad usque mortem. Gontranus filius quartus regis Chlotharii I erat, qui filius Chlodovechi I regnum primo cum fratribus, ab anno 558 solus regnaverat. Post mortem Chlotarii regnum iterum inter quattuor filios divisum est: inter Gontranum, qui Burgundiam accepit et Aurelianum caput elegit et Charibertum et Sigibertum I et Chilpericum I. Chariberto anno 567 mortui tres reliqui fratres eius regionem inter se diviserunt, sed Chilperich et Sigibertus de praeda ad bellum venerunt, quod Gontranus frustra prohibere conabatur. Anno 575 Sigibertus caesus est et Chilpericus cum Gontrano de eius regnum litigaverunt. Itaque Gontranus anno 577 foedus cum Childeberto II, filiolum septem annorum Sigiberti, fecit et eum adoptavit, ne pars Sigiberti ad Chilpericum veniret. Chilperico a nobilibus suis, qui rerum potiri in animo habuerant, necato precibus viduae reginae Fredegundis vicarius factus est regis infantis Chlotarii II, sed re vera nobiles pro rege Chlotario rexerunt.

Gontranus I et Childebertus II reges

Coniuratione nobilitatis contra Childebertum detecta Gontranus, quod filiis suis quattor iam mortuis heredem non habuit, anno 587 Childebertum foedere quodam[1] heredem regni sui fecit. Nam ambo rex pericula domui Merovingorum instatura animadverterat, si nobiles pro regibus infantibus recturi essent. Ob hoc foedus anno 592, cum Gontranus mortuus est, Childebertus II Burgundiam heres accepit.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Verba huius foederis Gregorius Turonensis nobis Historiarum libris (IX 20) tradidit