Childebertus II

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Childebertus II (natus 570, mortuus 596) rex Francorum erat ab anno 575 ad usque mortem. Pater fuit Sigibertus I, qui rex Austrasiae anno 575 a sicariis interfectus est, cum contra fratrem Chilpericum I bellum gereret. Childebertus II tum quintum annum gerens ab sectatoribus fratris servatus et 25 Decembris 575 rex creatus est. Mater eius Brunichildis, quae a Chilperico capta erat, anno 577 fugit et ad aulam Childeberti venit. Gontranus I, alius frater Sigiberti regem Burgundiae iuvenem matremque eius contra Chilpericum auxilium venit. Sed 581 Brunihilda a nobilibus Aegidio episcopo duce remota est, qui, cum rex puer iam erat, potestatem capere in animo habebant. Hi foedus cum Chilperico, qui tum heredes non habuit, contra Gontranum fecerunt, sed anno 583 ipsi ceciderunt, Brunihilda iterum rerum potita est. Anno 584 Chilpericus I interfectus est et anno sequente, cum Childebertus ipse regere coepit, is foedus cum Gontrano renovavit: Anno 587 coniuratione contra Childebertum detecta ambo rex alium heredem fecit. Coniuratio secunda anno 589 male evenit. Guntrano anno 592 mortuo Childebertus II etiam regnum Burgundiae cepit. Cum Tiberio II imperatore Romano et tum cum Mauricio successore bellum contra Langobardos gessit, sed nihil adeptus est. Anno 591 pacem cum Langobardis fecit. Mense Martio 596 iuvenis rex mortuus est. Successores duo filii Theudebertus II (natus 585), qui Austrasiam accepit et Theudericus II (natus 587), qui Burgundiam administravit. Pro duobus pueris Brunihilda regni vicaria erat.

Fontes[recensere | fontem recensere]