Cerasus (urbs)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Vide etiam paginam discretivam: Cerasus

Situs Cerasuntis in Turcia.

Cerasus[1] (Graece, Κερασοῦς; Turcice Giresun) est oppidum Turciae ad litus Maris Pontici. Cerasus a Graecis e Sinope condita est ante annum 400 a.C.n., quo tempore Xenophon huc advenit cum militum decem milibus et nomen urbis refert ille primus scriptorum hodie servatorum.[2] Hic esse dicitur insula qua Iason ad Colchidem cum Argonautis navigans avibus sit oppugnatus et Marti sacrificavissit.[3] Hinc quoque Romam L. Lucullus arborem fructiferam nominis cerasi advexit.[4]

Cerasus est sedes episcopalis titularis Ecclesiae Catholicae Romanae.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Cĕrăsūs; acc. Cerasunta (Pomponius Mela, De chorographia 1.108); gen. Cerasuntis (secundum Charlton T. Lewis, Carolus Short, A Latin dictionary (Oxonii, 1879) textus).
  2. Xenophon, Anabasis 5.3-5.
  3. Apollonius Rhodius, Argonautica 2.1030-1230.
  4. Ammianus Marcellinus 22.8.16.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]


Terra Haec stipula ad urbem spectat. Amplifica, si potes!