Decem milia

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Iter expeditionis Cyri; situs proelii apud Cunaxam; iter militum 10,000 usque ad Pontum.

Decem milia (i. e. 10 000) est nomen usitatissimum illorum militum mercenariorum qui, a principe Cyro anno 401 a.C.n. convocati, debellare conati sunt imperium Persarum eo tempore sub regno Artaxerxis II iacenti. Cyro in proelio apud Cunaxam mortuo mercenarii Graeci ad Pontum difficillime per montes iter fecerunt et anno 399 in Graeciam redierunt ducibus Xenophonte necnon aliis. Xenophon ipse res gestas expeditionis conscripsit sub titulo Anabasis.

Fontes[recensere | fontem recensere]