Caral (locus archaeologicus)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Haec pagina de loco archaeologico caralense explicat. Si civilizationem praeincam quaeris, vide Cultura Caral.
Caral
Caral-Supe
Pyramides Caralenses in arida Valle Supense ad 20 km ex Oceani Pacifici ora.
Pyramides Caralenses in arida Valle Supense ad 20 km ex Oceani Pacifici ora.
[[Image:|250px|center|Locus Caralis]]
Civilizatio Civilizatio Caral
Aevum 3000 a.C.n - 1800 a.C.n
Civitas
Regio
Peruvia
Lima
Spatium
Spatium
Altitudo
0.66 km2
ingnota
Situs Interretialis Officialis
www.caralperu.gob.pe

Caral est urbs et colonia in Valle Supensi (Hispanice Valle de Supe), circa Supem in Provincia Barranca Peruviae, ad 200 km ad septentriones urbis Limae. Caral est una antiquissimarum urbium Americanarum et orbis terrarum, ac quaesitissimus situs Civilizationis Caral; cum Aegypto, Mesopotamia, India, Sina, et Mesoamerica, cunabula culturae orbis habetur. Multa arcana eius inventa, archaeologi temptant eandem unum amplissimorum locorum Peruvianorum periegesi fieri.[1] Locus archaeologicus Sancta Civitas Caralensis (Hispanice Ciudad Sagrada de Caral) appellatur.

Historia[recensere | fontem recensere]

Caral habitata est inter annos 2600 et 2000 a.C.n., zonam 0.66 km2 latam includens.[2] Ea antiquissima urbs in Americis habebatur a cavatoribus, quod dilutum quoniam alii loci antiqui iuxtim inventi sunt. Supra 3000 incolas habenti, Caral est notissima urbs ac maximus Caral Civilizationis situs.

Deprehensio Archaeologica[recensere | fontem recensere]

Maximilianus Uhle cuniculos archaeologicos fecit anno 1905 circa Asperem (Hispanice: Áspero), quae a Sancta Civitate Caralensi 23 km distat; Iulius Caesar Tello eundem locum anno 1937 exploravit, sed non constat quod ulli archaeologi in Valle Supense intrarent et consequenter Sanctam Civitatem Caralensem invenirent.

Paulus Kosok, primus vir qui de Carale locutus est, cum Ricardo Schaedel archaeologo Americano, urbem anno 1949 visitavit. In nuntio suo, divulgato in libro Life, Land and Water in Ancient Peru (Latine: Vita, Tellus et Aqua in Antiqua Peruvia), Kosok Chupacigarro Grande oppidum (nomen Caralis hac aetate) antiquissimum possibiliter esse, quod non potuit demonstrare, dixit.

Architectus Peruvianus Carolus Williams commentarium de pleris locis archaeologis in Valle Supense anno 1975 fecit: Chupacigarro Grande apud hos locos consignatum est. Adnotamenta aliquae ex commentario fecit, quae publicavit anno 1983 in capitulo Arquitectura y Urbanismo en el Antiguo Perú (Latine: Architectura et Inventio Urbis in Antiqua Peruvia), quod fuit in octavo libro seriei Historia del Perú (Latine: Historia Peruviana), et anno 1985 in capitulo A Scheme for the Early Monumental Architecture of the Central Coast of Peru (Latine: Coeptum Primae Architecturae Monumentorum in Ora Centralis Peruviana), quod in libro Early Ceremonial Architecture in the Andes (Latine: Prima Architectura Sollemnissima in Andibus).

Deprehensio Sanctae Civitatis Caralensis adversa non est usque ad tempora recentia quia multis rebus typicis quaesitis in Andibus hac aetate eandem carere videbatur. Archaeologa Ruth Shady urbem 5000 annos statutam pyramidibus factam in desertibus peruvianibus amplius exploravit. Cum pyramides Aegyptiae aedificabantur, Caral erat metropolis vigens.

Archaeologica adiuncta[recensere | fontem recensere]

Despectus loci Caraliensis

Sancta Civitas Caralensis templis, pyramidibus, amphitheatris, et domibus communibus fit. Urbs 607,000 m2 lata et plateae et aedificia residentialia? concludit.

Pyramis Prima (Hispanice: Pirámide Mayor) 0.0214 km2 lata—similis quattuor pedifollibus campis—ac 18 m alta est. Caral est situs notatus maximus in regione Andina, statuta circa annum 2000 a.C.n., et exemplum architectonicum quod aliae civilizationes Andinae secutae sunt quattuor milleniis sequentibus. Creditum Caralem questiones de origine posterarum civilizationum Andinarum evolutioneque primarum urbium responsuram esse.

Carale, apud res inventas, una cum nodis a cavatoribus quipu habebatur est. Ipsi arguunt hanc rem evidentiam monstrantem quod systema quipuum—id est, methodos nodis utens ad eventa notanda—antiquius quam ab archaeologis credebatur esse[3]; haec res est, tanem, magis simplex quipu postero quo incae usi sunt, et dubitatur quod eadem in ratiocinio systemate robusto fuisset.

Reliquia bellica Carali non inventa sunt: neque alcmenae, neque armum, neque cadavera mutilata. Secundum Shadis investigationes, Civilizatio Caral societas placida fuit, urbe commercio et deliciae condita. In una pyramidum, 32 cannae osseae e Vulture grypho et onocrotalo ac 37 cornua ossea e cervo et lama inventa sunt. Evidentia etiam inventa est de usu et medicamentorum et fortasse salacium. Inventae sunt etiam infantis reliquiae, quae velatae ac sepultae cum monile globulis perforatis lapideis facto.

Caral alios undevigenti locos cum pyramidibus dispersos in spatio 80 km2 lato Vallis Supensis prodidit: omnes similes Carali sunt, cum pulpitis parvis vel circulis lapideis. Quipu inventum quod Civilizatio Inca continuationem scientificam e Civilizatione Caral habuit monstrat.

De aetate[recensere | fontem recensere]

Creditur Caral inter annos 2627 et 2100 a.C.n conditam esse: 1550 anni ante evolutionem aliarum urbium in aliis regionibus Americanis. Annus 2627 inventus est Methodo Carbonii-14 in et arundineis et textilibus saccis facta qui inventi in situ sunt: in illis saccis lapides trasportabatur pyramides factum. Hac materia in fabricatione saccorum adhibita ad aetatem inveniundam perfecta, sinit calculationes magis exactas fieri. Situs antiquior fortasse est, et exempla ex antiquissimis partibus cuniculi sub Methodo Carbonii-14 patienda sunt.[4]

De incolis[recensere | fontem recensere]

Caral circa 3000 incolatum habuit, sed cum aliis undeviginti locis vicinis 20 000 incolarum fortasse fuerunt in Valle Supensi. Shady credit Caralem centrum huius civilizationis fuisse, ipsa quae adpertinebat reti commercio maiori regiones maritimas, Andinas silvosasque—secundum imagines simias monstrantes—conectenti.

Notae[recensere | fontem recensere]

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Caral (locus archaeologicus) spectant.