Candide

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Titulus primae editionis Candide (anni 1759)

Candide, ou l'Optimisme est satura Francogallica a Voltario scripta, primum anno 1759 edita, quae de vita Candidi, pueri ingenui, narrat. Fabula in castello Westphaliense, quasi paradiso, exordiatur, ubi Candidus principiis optimismi Leibnitiani indoctrinatur a professore Pangloss, qui censet hunc mundum esse "mundorum possibilium omnium optimum". Hoc idyllium repentine terminatur: Candidus ex castello perigrinans, varios dolores in orbi terrarum videns patiensque, speres primas paulatim perdit. Fine fabulae Candidus, principiis Pangloss reiectis, declarat, "hortum nostrum cultivare oportet".

Liber oratione sarcastica, atque argumento erratico, phantastico, rapidoque nobilis est. Elementa narrationis picaresque cum Bildungsroman miscet; tono acre et non sentimentale parodiam facit mythistoriarum typicarum de periculis et amore. Res autem descriptae saepe in casibus veris nitantur, ut in Bello septem annorum et Terrae motum Olisiponensem. Ut philosophi Voltarii temporis cum quaestione de malo contendebant, ita Candidus in libro facit, quamquam directius et iocosius. Auctor per allegoriam religionem, theologiam, res publicas, exercitus, philosophias philosophosque irridet et super omnia Leibnitium eiusque optimismum oppugnat.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Candide spectant.

Wikisource-logo.svg Vide Candide apud Vicifontem Francogallicam.