Callithea (Rhodus)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Callithea
Nomen vernaculare Καλλιθέα
IPA []
Regio Aegaeum Australe
Unitas regionalis Rhodus
Demus Rhodus
Numerus incolarum 10251
(census anni 2001[1])
Latitudo 36° 20' N
Longitudo 28° 10' E
Cursuale
Situs Callitheae in Graecia
Callithea (Greece)
Callithea
Callithea

Callithea (Neograece: Καλλιθέα, F.Sg.) est "unitas popularis" (Δημοτική Ενότητα) in Rhodo insula boreo-orientali. Sedes administrativa est Calythies, locus 4370 incolarum. Omni unitati populari sunt circiter 10 000 incolarum.

Administratio[recensere | fontem recensere]

Callithea usque ad administrationem reformatam anni 2010 (vide Libellus Callicratis) fuit demus, ex tunc est unitas popularis ad demum Rhodum pertinens.

Thermae Callitheae[recensere | fontem recensere]

Thermae internae, 2010

A tempore imperatoris Augusti Callithea nota est ob thermas prope sitas, quas iam Augustus visitasse traditur, cum se Rhodum conferebat.

Thermae hodiernae stilo orientali die 1 Iulii annno 1929 Italianis regnantibus dedicatae sunt. Bello Orbis Terrarum Secundo bombis maxima ex parte deletae aestate anni 2007 denuo apertae sunt.

Situs pelliculis faciendis[recensere | fontem recensere]

In thermis plures pelliculae factae sunt, inter quas "Vacatio in Rhodo", pars seriei Britannicae "Casus mirabiles Herculis Poirot", et "The Guns of Navarone" (Tormenta Navaronensia) cum Antonio Quinn.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Numerus incolarum, ut a Magistratu statistico Graeco(ΕΣΥΕ) profertur (PDF), census anni 2001, p. 74

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Callitheam spectant.