The Guns of Navarone

E Vicipaedia

The Guns of Navarone (Latine: "Tormenta Navaronensia") est pellicula a moderatore cinematographico J. Lee Thompson anno 1961 facta. Pellicula, quae librum eiusdem nominis ab Alistair MacLean anno 1957 conscriptum sequitur, in insula Graeca agitur, ubi turmae secretae duo tormenta ("cannones") ingentia exercitus Germani delenda sunt.

Histriones notiores:

Pellicula in Rhodo insula ducta est, inter alia in termis Callitheae et in sinu amoeno nomine Vagies, qui a civitate Graeca Atonio Quinn dono datus est, quia ea pellicula multos periegeticos, ut Graeciam visitarent, commovisset. Quod postea revocatum est. Tamen sinus usque ad hunc diem "Sinus Antonii Quinn" vocatur.