Callisto

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Vide etiam paginam discretivam: Callisto (discretiva)

Callistō (-ūs, f.) (Palaeograece: Καλλιστώ “pulcherrima”), Lycaonis Arcadiae Regis filia, nympha celeberrima, quae a Iove compressa, gravidaque facta, quum simul cum Diana lavaretur; tumore uteri prodita, et ab ea repulsa, Arcadem filium in silvis peperit, a quo postea Arcadia dicta est. Haec postea a Iunone in ursam commutata, et Iovis miseratione in caelo collocata, maiorem efficit Ursam, quae et Helice Graecis dicitur.

Hic articulus textum incorporat e Lexico Universali, 1698.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]