Bruno Querfurtensis

E Vicipaedia
Puteus Braunsbrunnen cum statua Brunonis Querfurti, ubi sanctus martyr natus est.

Bruno Querfurtensis,[1] cui et nomen Bonifatii (natus in Saxonia et Anhaltio circa annum 974 Querfurti[2]; mortuus ad fines Borussiae Balticae die 14 Februarii aut 9 Martii 1009), fuit Russiae et Lithuaniae theologus et missionarius ac martyr Germanicus.

Vita[recensere | fontem recensere]

Magdeburgi eruditus ab imperatore Ottone III Romam ductus est. Ibi sancto Romualdo ermita monente in monasterium intravit. Inde se missioni Slavorum, quam imperator Henricus II et rex Poloniae Boleslaus I querelis suis impediebant, dedicavit. Ita diu vix successus felices in Polonia, Hungaria, Russia erant. Multo autem melius in Pečenegis agere licuit, quem laborem assiduum in Borussis Balticis pergere in animo habuit. Ei autem una cum duodeviginti sodalibus corona martyrum induenda erat. Eius festum die 15 Octobris celebratur.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Brunonem Querfurtensem spectant.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Nomen in paginis Alcuin
  2. Karl Ernst Georges: Kleines Handwörterbuch, Deutsch-Lateinisch. Reimpressio editionis septimae anni 1910, Darmstadii 2015, ISBN 978-3-534-26654-8, nr 2870 in indice geographico.