Hemina

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Hemina est mensura antiqua capacitatis primo Graeca ac postea etiam Romana, ubi senos cyathos (id est dimidium sextarium, circiter 0,27 L.) capiebat. Apud Romanos eadem mensura etiam cotyle (vel cotyla vel cotula) dicebatur. Nomen ipsum e Graeco ἡμι- derivatum est, quod significabat "dimidium".

Postea in Hispania et in Francia meridionali, medio aevo et temporibus modernis, fuit mensura capacitatis 18,11 litra capiens necnon etiam mensura areae ab agricolis usurpata, id est area agri quae seminis hemina conseri potest.


stipula Haec pagina est stipula. Amplifica, si potes!