Latinitas bona

Bonus Iosephus Dacier

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Bonus Iosephus Dacier (Bon-Joseph Dacier; natus apud Valognes die 1 Aprilis 1742; mortuus Lutetiae die 4 Februarii 1833), philologus et translator, fuit praeses Conservatorii Bibliothecae Nationalis Francicae ab anno 1806 usque ad 1829. Fuit socius Academiae Inscriptionum et Litterarum Humaniorum necnon Academiae Scientiarum Moralium et Politicarum; anno 1822, annum agens octodecimum, cooptatus est ad Academiam Francicam. Eodem anno Bono Iosepho Dacier dicavit Ioannes Franciscus Champollion epistulam de interpretatione tabulae Rosettanae et litterarum hieroglyphicarum cuius titulus est: Lettre à M. Dacier relative à l'alphabet des hiéroglyphes phonétiques. Anno 1772 versionem Francogallicam Variae historiae Aeliani divulgavit, anno 1777 Cyropaediae Xenophontis.

Opera[recensere | fontem recensere]

  • 1772 : Histoires diverses d'Élien le sophiste (1772) Textus Recensio interretialis
  • 1777 : La Cyropédie, ou Histoire de Cyrus. 2 voll.
  • 1788 : Les chroniques de Jehan Froissart (opus incompletum)
  • 1810 : Rapport historique sur les progrès de l'histoire et de la littérature ancienne depuis 1789 et sur leur état actuel (nova editio, 1989)
  • 1821-1833 : Histoire et mémoires de l'Institut royal de France. Académie des inscriptions et belles-lettres. 10 voll.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]