Bibliotheca municipalis Nordhusiana

E Vicipaedia
Domus civium cum bibliotheca.

Bibliotheca municipalis Nordhusiana (Theodisce Stadtbibliothek Nordhausen) invenitur Nordhusii, in Germania. Praeter libros tradit sapientiam, culturam, doctrinam. Quae nominata est pro Rudolpho Hagelstange scriptore et inde ab anno 2014 in domo civium sarta atque tecta servatur. Instituto nunc praesidet domina Maria Catharina Haase.

Historia[recensere | fontem recensere]

Logotypum bibliothecae, quod in usu ex anno 2014 est.

Cura consociationum atque privatorum mense Februario 1877 Bibliotheca popularis Nordhusiana nata est. Anno 1905, postquam opus fundatum Iacobi Plaut pecuniam suppeditavit, res amplificatae sunt. Anno post libri in museum urbanum ad Plateam Friderici Gulielmi situm translati sunt, ubi mense Februario 1907 reinauguratio sollemnis fieri potuit.

Inde nomen Iacobi Plaut adoptatum? est (Jacob-Plaut-Volksbücherei), quod autem anno 1933 demptum est. Annis inter 1934 et 1952 situs incerti et nimis breves erant, propterea quod aedificium in platea citata rursus discipulis pateret. Itum est ad viam Ritterstraße 3 et ita porro. Bello commoto portae clausae sunt, libri autem in Curiam veterem migraverunt. Mense Novembri 1939 ministris educationis volentibus lectura publica in domo Rosenthalsches Haus possibilis fuit: ibi multitudo rerum cum aedibus mense Aprili 1945 pyrobolis destructa est.

Anno 1952 iterum Demarchium vetus se locum libris dignum obtulit, cum ex anno 1978 lectoribus in villa quadam in strata Gulielmi Nebelung sita conveniendum erat. Mense Aprili 1992 nomen vetus de Rudolpho Hagelstange revenit et post sex annos libri pueriles a castello Flohburg in locum communem missi sunt. Feliciter magistratus consilium ceperunt de novis aedificiis erigendis ibi, ubi olim fanum Sancti Nicolai fuerat. Inceptum bibliothecae culturalis creandae mense Augusto 2014 ad finem bonum ductum est. Anno 2013 sodalitas bibliophilorum sese congregavit de bibliotheca quoquo modo iuvanda. Mense Octobri 2016 praemium bibliothecarium Thuringiense datum est tribui novo, cui nomen Theodiscum Quartier am Kornmarkt und Bürgerhaus.[1]

Nomina annis currentibus[recensere | fontem recensere]

  • Stadt- und Kreisbibliothek Nordhausen (1955–1992)
  • Städtische Volksbibliothek Nordhausen (1933–1955)
  • Jacob-Plaut-Volksbücherei (1907–1933)
  • Nordhäuser Volksbibliothek (1877–1907)

Statistica[recensere | fontem recensere]

Mense Decembri 2022 exeunte in bibliotheca unitates 68 536 reperiri potuerunt. Anno 2022 plus quam septuaginta milium visitatorum diaetas intraverunt. Modo virtuali ThueBIBnet plura prostant, ut mutua sumantur. Quod ad historiam regionis attinet variis modis docetur, e.g. de castris carceralibus Mittelbau Dora et de auctore Hagelstange.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Rainer Hellberg, Jörg-Michael Junker, Kersti Kramer: 125 Jahre Volksbibliothek Nordhausen. Stadtbibliothek Rudolf Hagelstange, Nordhusii 2002, ISBN 3-9807032-5-8

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]