Nordhusium

Latinitas bona
E Vicipaedia
Media urbs.

Nordhusium (Theodisce Nordhausen)[1] est urbs in Thuringia septentrionali ad flumen Zorge sita. Anno 2022 exeunte habuit 41 339 incolarum.

Descriptio[recensere | fontem recensere]

Iacet haec urbs ad pedes meridionales Harthicorum montium. Statio finalis ferriviae Harthicae, quae apud Wernigerode incohatur, etiam hic invenitur. Ecce res industrialiter confectae Nordhusii: textilia, machinae, spirituosa, producta chimica vitreaque.

Historia[recensere | fontem recensere]

Urbs anno 1841

Orta est urbs anno 910 circiter apud burgum quendam. Urbis libertates post 1220 nacta est. Tempore ab 1250 usque annum 1803, quando Borussiae subiceretur, oppidum sui potens imperiale erat.

Tempore Secundi belli pancosmici haud procul ab urbe castra carceralia erant (Mittelbau-Dora), ubi sub terra rochetae fabricatae sunt. Post gravissima damna pyrobolis ultimis belli diebus facta, cathedralis Catholica et Ecclesia Sancti Blasii inter alias res refectae sunt.

Res aspectabiliores[recensere | fontem recensere]

Incolae illustres[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Nordhusium spectant.
Lege Νορτχάουζεν ("Nordhusium") apud Vicipaediam lingua Graeca antiqua scriptam

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Sleumer, Alfred: Kirchenlateinisches Wörterbuch, Limburg a.d.Lahn 1926, Nachdruck 2006, ISBN 3-487-09333-2, p. 551.