Bella Gallica cisalpina

E Vicipaedia

Primum bellum cum Gallis cisalpinis annos ab 225 ad 222 a.C.n. inter rem publicam Romanam atque Gallicas gentes Boiorum, Insubrorum, Tauriscorum, ac Gaesatorum in Gallia cisalpina gestum est. Praecipue Boii atque Insumbri Romanos una cum sociis eorum, Venetis, Samnitibus, Tuscis, nec non Cenomanibus acerrime impugnabant. Primo autem iam belli anno sociorum manus apud Telamonem, deinde a.C.n. apud Clastidium iterum sunt victi. Denique cum Romani Gallorum caput nominis Mediolanum cepissent, cisalpinam Galliam non solum coloniis sicut Placentia, Cremona, ac Mutina muniverunt, sed etiam Viae Flaminiae occupandae atque vigilandae provinciae causa exstruerunt.[1][2][3]

Secundum bellum annos ab 200 ad 190 a.C.n. perfecto secundo Punico bello res publica cum Insubris ac Bois gessit, praesertim cum Hannibali foedere se iunxissent. Itaque annos ab 197 ad 194 a.C.n. Insubros expeditione, Boios expugnatione Bononiae capitis sequenti anno ultos est. Quare evenit, ut Boii Italiam omnino reliquerent atque in partibus septentrionalibus extunc Boiohaeum dictis egrederentur.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Bernhard Maier, Die Kelten.
  2. Klaus Geus et Klaus Zimmermann editores.
  3. Gerhard Herm: Die Kelten - Das Volk, daß aus dem Dunkel kam (Dusseldorpiae: Econ Verlag, 1975, ISBN 978-3-430-14453-7).