Savaii

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Tabula Samoae, Savaii in laeva parte.

Savaii, accuratius Samoane Savai‘i, vel in oratione florida Salafai (potius Sālāfai, ex 'sacer' et Lāfai, nomine herois historici), terra originalis plerorumque populorum Polynesianorum, est amplissima Insularum Samoanarum insula et maior principalis insula civitatis Samoae. Terra, latus 40 chiliometra, longus 70 chiliometra, nata est ex immani basaltico scutiformo monte igniferi qui super Oceano Pacifico alveum oritur.

Partes orarum maritimarum, praecipue litoris australis, sunt abruptae saxosaeque. Caelum est subtropicum et placida; temperatura mediocritate est 29 °C. Venti aquilonares, arida flabra et lenissima, a mense Maio ad mensem Novembrem plerumque flantur; tempus humidum pluviumque est a mense Novembri ad mensem Martium.

Ora septentrionalis stationem Matautui offert, ubi naves saeculi undevicensimi ancoram iacere solebant, sed maximi portus hodierni sunt Asau, vicus in occidentali insulae parte, et Salelologa, vicus orientali. Viginti milia passuum ab "International Dateline" olim patuit Falealupo, vicus occidentalissimus in Samoa et in Oceano Pacifico Australi, sed finis anno 2011 ad orientem insulae versus motus est.

Solent viatores videre silvas Falealuponi reservatas (Anglice: Falealupo Rainforest Preserve) et Tafuae (Tafua Peninsula Rainforest Preserve), explorare cavernam lavalem Falealuponi (Anglice: Falealupo Lava Tube Trail), et adiuvare conatum ad testudines virides (Chelonias mydas) servandas Aualae (Auala Green Turtle Conservation Program).

Montes igniferi[recensere | fontem recensere]

In media insula, Matavanu 'Vallis Facies', mons ignifer altitudine 6096 pedum super maris facie, eruptionem annis 1902–1911 novissime fecit. Ager lavalis Saleaulae, factus ab his eruptionibus, est tam latus ut videtur in photographis aerialibus altissimis.[1] Saeculo vicensimo quoque, Mata o le Afi 'Ignis Facies' anno 1902 erupit. Mauga Afi 'Ignis Mons' circa annum 1725 erupisse aestimatur.

Situs incluti[recensere | fontem recensere]

Sunt Savaiis nonnulli situs praehistorici incluti: cataracta prope Mu Pagoam; Fafa, aditus in Hades, in Mulinuu promontorio; foramina efflantia Alofaagae; lavae cursus Saleaulae; tumulus Pulemeleianus; Vestigium Mosonis; et alii situs antiqui, naturales et artificiales.

Civiles rationes[recensere | fontem recensere]

Fere 50 000 homines Savaiios incolunt. Traditur gravissimos Savaiorum dominos honoresque civiles esse Sex Potestates (Samoane: Pule e Ono i Sālāfai). Insulae olim erant tres pagi civiles: Faasaleleaga ab orienti, Latus Taoae (Le Itu o Taoa) a septentrionibus, et Latus Faatoafei (Le Itu o Faatoafe) a meridie et occidente. Post bellum contra Aanam (1830), Latus Taoae saepe appellatur Latus Virorum; Latus Faatoafei, Latus Feminarum.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Savai'i apud OceanDots.com

Fontes[recensere | fontem recensere]