Antium (Latium)

E Vicipaedia

Vide etiam paginam discretivam: Antium (discretiva)

Wikidata Antium (Latium)
Res apud Vicidata repertae:
Antium (Latium): insigne
Antium (Latium): insigne
Civitas: Italia
Locus: 41°26′50″N 12°37′42″E
Numerus incolarum: 58 949
Zona horaria: UTC+1, UTC+2
Situs interretialis
Nomen officiale: Anzio

Gestio

Procuratio superior: Urbs metropolitana Romae capitis

Geographia

Superficies: 43.65 chiliometrum quadratum
Territoria finitima: Aprilia, Ardea, Neptunus

Coniunctiones urbium

Urbes gemellae: Petrimons, Heemstede, Brooklynium, Paphos Municipality

Tabula aut despectus

Antium (Latium): situs
Antium (Latium): situs
Portus Antii

Antium[1][2][3] (-ii, n.; Italiane: Anzio) est oppidum Italiae ac municipium Italiae, circiter 54 515 incolarum, in Regione Latio et in Urbe metropolitana Romae Capitis situm. Incolae Antiates[1] (Antias) vel Antienses et Antiatenses[2] appellantur.

Insignia[recensere | fontem recensere]

Sententia[recensere | fontem recensere]

Sententia municipalis est: "O DIVA GRATUM QUAE REGIS ANTIUM".

Historia[recensere | fontem recensere]

Antium caput Volscorum fuit, antequam a Romanis anno 468 a.C.n. captum est. Fabulae Graecae Xenagorae ferunt Anteiam, filium Circes Ulixisque eam condidisse, at fabulae Romanae apud Livium inventae tradunt Ascanium, filium Aeneae Laviniaeque eius auctorem fuisse. Quaedam fabulae narrant rationes inter Romam Antiumque fide dignae non apparuisse. Quidam tamen putant Livium non omnia falsa dicere cum de bellis inter Antium et Romanos gestis narrat. Antium nuncupatum est socius Romanus cum Ardea, Laurento, Circeiis in Carthaginis foedere? anno 348 a.C.n.

Coriolanus miles Romanus in exilium Antii missus est anno 491 a.C.n., copias Volscorum contra Romam duxit; quare Shakespeare plures scaenas tragoediae Coriolanus appellatae in oppido Antii posuit.

Ultima seditione aegre pacata civitas rasa et colonia facta est anno 338 a.C.n. Sex rostra navium Antii captarum ex eo tempore forum Romanum ornabant. In altero bello civili, Antium in partibus Lucii Cornelii Sullae erat ut Gaii Marii copiis vastaretur, anno 87 a.C.n.

Cives praeclari[recensere | fontem recensere]

Nati[recensere | fontem recensere]

Ecclesia Catholica Romana[recensere | fontem recensere]

Antium fuit sedes episcopalis Ecclesiae Catholicae Romanae et hodie Sedes Titularis Ecclesiae Catholicae Romanae. Nomen sedis episcopalis Dioecesis Antiatensis est. Hodie in Sede Suburbicaria Albanensi

Fractiones, vici et loci in municipio[recensere | fontem recensere]

Fractiones[recensere | fontem recensere]

Anzio Colonia, Cincinnato, Falasche, Lavinio Stazione, Lavinio Mare, Lido dei Gigli, Lido dei Pini, Lido delle Sirene, Pocacqua, Marechiaro, Miglioramento, Villa Claudia.

Municipia finitima[recensere | fontem recensere]

Coniunctio communium[recensere | fontem recensere]

Antium cum Petrimonte urbe in Saxonia Inferiore (Germania) coniuncta est.

Nexus interni

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

  • Situs publicus (Italiane)
Vicimedia Communia plura habent quae ad Antium spectant.

Pinacotheca[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. 1.0 1.1 Castiglioni, Aloisius; Mariotti, Scaevola. Vocabolario della lingua latina, latino-italiano, italiano-latino. Quarta editio a Petro Georgio Parroni curata (Taurini, 2007).}
  2. 2.0 2.1 "Dioecesis Antiatensis" e The Hierarchy of the Catholic Church (situs a Davide M. Cheney elaboratus) (Anglice)}
  3. J. G. Th. Graesse, Orbis Latinus (Dresdae: Schönfeld, 1861; 1909. Brunsvici, 1972, 3 voll.) 1 2 3

Haec stipula ad urbem spectat. Amplifica, si potes!