Andreas Gorz

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Andreas Gorz (Francogallice: André Gorz), die incognito mensis Februarii anno 1923, nomine Gerhard Hirsch stirpe Iudaea Vindobonae natus, una cum uxore aegrissima voluntaria morte obiit 22 Septembris 2007 in Vosnon, praefecturae Albae in Francia. Fuit philosophus et diurnarius et olim assecla Ioannis Pauli Sartre, a cuius sodalitate autem post annum 1968 recessit.

Librum scripsit de discessu proletariatus quo explanavit contra placita Marxiana nostra aetate laboratores non iam mundum mutare vel rebus novis studere posse.

Opera[recensere | fontem recensere]

  • Adieux au prolétariat (Galilée et Le Seuil, 1980)—de discessu proletariatus.