Aegidius Parisiensis

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Aegidius Parisiensis (natus saeculo XII medio; mortuus annis circiter 1223/1224) fuit poëta Francicus qui Latine scripsit et canonicus iuxta Antissiodorum meruit. Anno 1196 Romam profectus est ad curiam papalem.

Aegidius Parisiensis, amicus ut videtur Petri Riga, opus huius Auroram continuavit et perfecit. Ipse carmen Carolinum composuit de virtutibus Caroli Magni prudentia, iustitia, fortitudine, temperantia) et de prole eiusdem. Liber principi Ludovico VIII annum tredecimum agenti dicatum et die anniversario natali 3 Septembris 1200 datum est: princeps enim e patre Capetius, e matre Carolingius fuit.

Opera[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Editiones operum

Nexus externi[recensere | fontem recensere]