Alexander Kerenskij
E Vicipaedia
| Alexander Kerenskij | |
|---|---|
| Александр Фёдорович Керенский | |
| Alexander Kerenskij | |
| Natus | 4 Maii 1881 Simbirsci Imperii Russici |
| Obiit | 11 Iunii 1970 Urbe Novo Eboraco |
Alexander Theodori filius Kerenskij (Russice: Александр Фёдорович Керенский, Aleksandr Fëdorovič Kerenskij natus Simbirsci Imperii Russici die 22 Aprilis secundum calendarium Iulianum - die 4 Maii secundum Gregorianum - 1881 ; mortuus est Urbe Novo Eboraco die 11 Iunii 1970), causidicus, fuit rerum politicarum peritus Russicus, qui inter Res Novas Russicas mense Februario et mense Octobri saepe Administrationis Russicae dux fuit. 16 Septembris eius anni rempublicam Russiae proclamavit. Postea semper exsul extra Russiam vixit.
Nexus externi [recensere]
| Vicimedia Communia plura habent quae ad Alexandrum Kerenskij spectant. |
- De Alexandro Kerenskij in Indice Interretiali Pellicularum (Anglice)
- Alexandri Kerenskij brevis biographia in Museo historico Germaniae (Deutsches Historisches Museum) (Germanice)
| Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes! |