Aelredus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Sanctus Aelredus Riaevallensis
Saint.Aelred.jpg

Abbas
Natus 1110
Mortuus 1167
Patronus Dolore lapidum vesicalium affectorum
Gloriole.svg Index Sanctorum

Sanctus Aelredus Riaevallensis (natus 1110, mortuus 1167) fuit abbas et scriptor. Filius presbyteri apud Hagastaldunum et Dunelmi educatus, anno 1130 adiunctus est curiae Davidi I Regis Scotiae, ubi senescalcus creatus est. Anno 1134, vestitu ordinis Cisterciensis indutus, in abbatiam nuper conditam apud Riaevallem receptus est, ubi Sanctus Bernardus scribam suum Gulielmum abbatem eis monachis de Claravalle ad novam communitatem condendam translatis praefecerat. Salute infirma adfectus, Aelredus nichilominus regimini severo oboediens tam bene a sociis aestimabatur ut anno 1142 legatum ad Romam de re quadam in dubium vocata electus sit, et, postea non multo, magister novitiorum. Anno 1143, abbas apud Revesby in comitatu Lindensi creatus, quattuor post annos ad Riaevallem abbas revenit.

Sub regimine Aelredi, coenobium tam floruit ut, numero monachorum usque ad quinquaginta et fratrum laicorum ad circiter 500 aucto, amplissima domus religiosa in Anglia factum est, ex quo praeterea quinque coenobia nova in Scotia condita sunt. Ab operibus Sancti Augustini Hipponensis motus, Aelred ipse multa scripsit. Multam vitam suam dolore lapidis in vesica affectus, demum, infirmitate Aelredus coactus est prope valetudinarium abbatiae habitare. Mortuus 12 Ianuarii 1167 apud Riaevallem, in Domo Capitulari sepultus est. Postea reliquiae eius in scrinium templi abbatialis translatae sunt. Discipulus eius, Gualtherius Daniel, suam vitam scripsit.

Opera Aelredi[recensere | fontem recensere]

  • Vita Sancti Eduardi
  • Vita Sancti Niniani
  • Vita Sanctorum Hagastaldunensium
  • Speculum Caritatis (tractatus de amicitia)
  • Homiliae in Librum Esaiae (opus optimum saepe habitum)
  • De amicitia

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Wikiquote-logo.svg Vicicitatio habet citationes quae ad Aelredum spectant.


Sancti Haec stipula ad Sanctum spectat. Amplifica, si potes!