Adbusters

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Vexillum sociale (corporate flag) cum verbo "sold" ("venditum") notissimas officinas monstrat civitates Americanas surrogantes

Adbusters Media Foundation est organizatio non lucrosa et anticonsumptiva anno 1989 fundata a Kalle Lasn et Gulielmo Schmalz Vancuverii in Canada. Opus fundatum sese depingit esse "rete globale artificum, activistarum, scriptorum, balatronum, discipulorum, magistrorum et conductorum qui proferre novum motum socialis activismi aetatis informationis volunt."[1]

Adbusters periodicum eodem nomine divulgat, a lectoribus fultum, cui sunt 120 000 exemplorum[2][3] et quod se numerosis causis politicis socialibusque devoveat, plerumque anticonsumptivis. Adbusters quoque multas internationales obsonatus socialis expeditiones incepit, sicut Diem sine emptione (Anglice Buy Nothing Day), Hebdomadem sine televisione (TV Turnoff Week), Occupy Wall Street.

Adbusters comites in orbe terrarum habet: Casseurs de Pub in Francia[4], Résistance à l'Aggression Publicitaire in Francia et Belgica[5], Adbusters Norge in Norvegia[6], Adbusters Sverige in Suecia[7] et Culture Jammers in Iaponia.[8][9]

Verbum Adbusters a lingua Anglica ortum est: factum est ex ad, abbreviatione Anglica pro verbo advertising (scilicet praeconium), et busters sensu significante "vastatores, domitores." Latine igitur Adbusters sit "Vastatores Praeconiorum."

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. "We are a global network of artists, activists, writers, pranksters, students, educators and entrepreneurs who want to advance the new social activist movement of the information age." "About Adbusters". Adbusters.org. Nexus die 3 Septembris 2010 confirmatus. (Anglice)
  2. May, Kevin (11 Septembris 2003), "Adbusters: tackling globalisation with ad subversion", Campaign (Haymarket Group)  (Anglice)
  3. Courrier International. Nexus die 3 Septembris 2010 confirmatus. (Francogallice)
  4. Casseurs de Pub (Francogallice)
  5. Résistance à l'Aggression Publicitaire (Francogallice)
  6. adbusters.no (Norvegice)
  7. Adbusters Sverige (Suecice)
  8. bndjapan.org (Iaponice, Anglice)
  9. adbusters.cool.ne.jp (Iaponice)

Vide etiam[recensere | fontem recensere]


stipula Haec pagina est stipula. Amplifica, si potes!