Acraea (genus)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Acraea (genus)
Acraea acrita mas adultus
Taxinomia
Regnum: Animalia
Phylum: Arthropoda
Classis: Insecta
Ordo: Lepidoptera
Familia: Nymphalidae
Subfamilia: Heliconiinae
Tribus: Acraeini
Genus: Acraea
Fabricius, 1807
Species Typica
Papilio horta
(Linnaeus, 1764)
Species

Nunc circa 220; vide commentarium

Synonyma

[1]
Alacria Henning, 1992
Aphanopeltis Mabille, 1887
Auracraea Henning, 1993
Aurora Henning, 1992 (non Ragonot 1887: praeoccupatum)
Gnesia Doubleday, 1848
Hyalites Doubleday, 1848
Pareba Doubleday, 1848
Phanopeltis Mabille, 1887
Planema Doubleday, 1848
Rubraea Henning, 1992
Solenites Mabille, 1887
Stephenia Henning, 1992
Telchinia Hübner, 1819
(sed vide commentarium)

Acraea est genus papilionum subfamiliae Heliconiinarum familiae Nymphalidarum. Videtur magnopere paraphyeticum, quam ob rem diu ut wastebin taxon ad congregandas circa 220 species anatomice conservativorum Acraeinorum adhibitum est. Plurimae species hic conlectae in regionibus Africae endemicae sunt, sed nonnullae in India, Asia Meridio-Orientali, et Australia inveniuntur.[2]

Plantae quibus erucae vescuntur usitate sunt Urticaceae, vel, in plurimis Heliconiinis, Passifloraceae. Nonnullae species aliis plantis vescuntur, inter quas plantas familiae Fabacearum, Flacourtiacearum, et Violacearum. Species a larvis petitae glycosida cyanogenica continent, quae et larvas et adultos praedatoribus toxiferos efficiunt. Aposematicus adultorum color hoc nuntiat, et papiliones minus noxii nonnullas Acraearum species imitantur. Saltem nonnullae Acraeae venena in se generare possunt.[2]

Systematica et taxinomia[recensere | fontem recensere]

Quod hae species omnes in Acraea rite positae sunt numquam in universum acceptum est. Anno 1807, Fabricius genus instituit Papilionis hortae a Carolo Linnaeo anno 1764 definita, et eorum cognatorum. Interea, crescens specierum numerus hic positus est. Iam anno 1848, iterum anno 1887 et decennio 200 ineunte, lepidopteristae genus in greges coniunctorum propinquissimorum dividere conati sunt, quia nonnullas crediderunt Acraeas ad alia genera propinquiora in tribu Acraeinorum re vera pertinere.[3]

Diu erat maior speciei agnitio quae iam confusionem efficiebatur: Acraea terpsicore, a Linnaeo Papilio terpsicore anno 1758 descripta, habebatur synonymum senius Acraeae serenae, a Fabricio Papilio serena anno 1775 descriptae; unde prius nomen pro illa specie Africana usitate adhibebatur, sed Linnaeus speciem Indicam reapse descripserat, Acraeam terpsicore bene notam, quam Fabricius, anno 1793 scientiae novam putans, iterum descripsit, nomine Papilionem violae. Ergo, ea diu Acraea violae appellabatur. Praeterea Papilio serena agnoscebatur Fabricii P. serena esse speciem cui nomen Acraea eponina ex Papilione eponina instituta in libro De uitlandsche Kapellen anno 1780 in editione Petri Cramer semper adhibitum erat.[4]

Species[5][recensere | fontem recensere]

Quia proposita gregum specierum sequentia phylogenetica haud dubie magna ex parte est mendosa, greges aphabetice infra perscribuntur.[4]

Grex specierum Acraea acrita

Grex specierum Acraea andromacha

Grex specierum Acraea anemosa

Grex specierum Acraea aureola

Acraea cabira in manu humana.

Grex specierum Acraea bonasia

Grex specierum Acraea caecilia

Grex specierum Acraea cepheus

Grex specierum Acraea circeis

Grex specierum Acraea egina

Grex specierum Acraea encedon

Grex specierum Acraea issoria

Grex specierum Acraea jodutta

Grex specierum Acraea masamba

Grex specierum Acraea oberthuri

Grex specierum Acraea pentapolis

Acraea pharsalus species group

Grex specierum Acraea rahira

Acraea horta pupa (laeva) et eruca.

Grex specierum Acraea satis

Acraea serena coniunguntur.

Grex specierum Acraea serena (olim grex A. terpsicore, polyphyletica?)

Grex specierum Acraea terpsicore (olim grex A. violae)

Grex specierum Acraea zetes

Grex specierum non iam digestarum

Nonnulla species olim inter Acraeas nunc in aliis generibus, inter quae Bematistes, positae sunt.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Vide fontes in Haaramo (2007).
  2. 2.0 2.1 Silva-Brandão et al. (2008)
  3. Pitkin & Jenkins (2004), Silva-Brandão et al. (2008). Vide etiam fontes in Haaramo (2007).
  4. 4.0 4.1 Silva-Brandão et al. (2008); vide etiam fontes in Haaramo (2007)
  5. Woodhall (2005)

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Pitkin, B., et P. Jenkins. 2004. Butterflies and Moths of the World: Generic Names and their Type-species. Version of 2004-NOV-05. Retrieved 2008-AUG-15.
  • Savela, Markku. 2007. Markku Savela's Lepidoptera and some other life forms – Acraea. Version of 5 Iunii 2007. Confirmatus 15 Augusti 2008.
  • Silva-Brandão, Karina Lucas, Niklas Wahlberg, Ronaldo Bastos Francini, Ana Maria L. Azeredo-Espin, Keith S. Brown Jr., Márlon Paluch, David C. Lees, et André V. L. Freitas. 2008. Phylogenetic relationships of butterflies of the tribe Acraeini (Lepidoptera, Nymphalidae, Heliconiinae) and the evolution of host plant use. Mol. Phylogenet. Evol. 46(2): 515-531. doi 10.1016/j.ympev.2007.11.024. PDF fulltext
  • Woodhall. 2005. Field Guide to Butterflies of South Africa. Cape Town: Struik Publishers.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Acraeam spectant.
Wikispecies-logo.svg Vide Acraeam apud Vicispecies.


Morpho didius Male Dos MHNT.jpg Haec stipula ad Lepidoptera spectat. Amplifica, si potes!