Academia Regia Aboensis

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Academia Regia Aboensis post magnum incendium anni 1827

Academia Regia Aboensis (Finnice: Turun akatemia, Suecice: Kungliga Akademien i Åbo) fuit prima universitas Finnica anno 1640 a Catharina Sueciae regina constituta, in urbe Aboa sita. Lingua docendi scilicet erat Latina. Universitas quattuor habebat facultates, et sicut in aliis universitatibus Europae, discipuli in facultate philosophiae studia inceperunt, deinde sive in facultate theologiae, sive iurisprudentiae, sive medicinae perrexerunt. Doctrinae et investigationes Academiae Lutheranismo et humanismo Europaeo astricte nectebantur.

Vices posteriores Academiae[recensere | fontem recensere]

Sigillum Academiae Regiae Aboensis

Academia, post magnum incendium urbis anni 1827, in Helsingiam translata est, quae urbs quindecim annis ante etiam caput Finniae facta erat. Tum erat nomen universitatis Keisarillinen Aleksanterin-yliopisto (fere Universitas regia Alexandri), inde ab anno 1919 quidem Universitas Helsingiensis, Finnice: Helsingin yliopisto. Hodie Aboae universitates duae, scilicet Universitas Aboensis et Academia Aboensis funguntur, quae heredes Academia Regiae se haberi volunt.