Aëtus Aëti filius

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Aëtus Aëti filius (Graece Ἀετὸς τοῦ Ἀετοῦ, Hieroglyphice Ȝyɜdws, Demotice Ȝyɜtws (sɜ) Ȝyɜtws) fuit sacerdos religionis Aegypto-Graecae sub regno Ptolemaei V. Secundum inscriptionem tabulae Rosettanae Aëtus fuit anno 197/196 a.C.n. "pontifex Alexandri, et Deorum Soterum, et Deorum Adelphorum, et Deorum Euergetum, et Deorum Philadelphorum, et Dei Philopatoris", scilicet Alexandri magni, Ptolemaei I Soteris uxorisque Berenices, Ptolemaei II Philadelphi uxorisque sororisque Arsinoes, Ptolemaei III Euergetae uxorisque Berenices, Ptolemaei IV Philadelphi uxorisque sororisque Arsinoes, et loco ultimo Ptolemaei V qui tunc regnavit. Fuit fortasse nepos Aëti Apollonii filii qui ex Aspendo Pamphyliae ortus "strategus" meruit Ciliciae sub regno Ptolemaei II Philadelphi.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • C. P. Jones, Christian Habicht, "A Hellenistic Inscription from Arsinoe in Cilicia" in Phoenix vol. 43 (1989)
  • Joshua D. Sosin, "P.Duk.inv. 677: Aetos, from Arsinoite Strategos to Eponymous Priest" in Zeitschrift für Papyrologie und Epigraphik vol. 116 (1997) pp. 141–146 Textus