Latinitas nondum censa

Berenice I (regina Aegypti)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Vide etiam paginam discretivam: Berenice

Berenice (nata anno fere 340 a.C.n.; mortua inter 279 et 274 a.C.n.), e familia satis nobili Macedonum orta, fuit nuptiis tertiis uxor Ptolemaei I Aegypti regis et mater Ptolemaei II.

Berenice fuit filia Antigonae[1] (sororis Eurydicae) et Magae.[2] Imprimis Philippo quodam, origine ignoto, nupsit qui ex ea genuit Antigonam (Pyrrhi uxorem futuram)[3] et Magam.[4] Berenice marito mortuo Aegyptum petivit, sectatrix Eurydicae[5] quae Ptolemaeo nupserat; ibi Berenicam ipsam Ptolemaeus adamavit et, Eurydica reiecta, in matrimonium anno 317 a.C.n. duxit. Eo peperit filiam Arsinoam, filium Ptolemaeum patris successorem, filiam alteram Philoteram.[6]

Berenice fuit auriga Olympionica anno ignoto.[7] Mortua inter deas iussu filii Ptolemaei instaurata est.[8] Theocritus ad eius honorem carmen titulo "Berenice" scripsit, hodie deperditum.[9]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Scholia in Theocritum 17.61
  2. "Bagae filia" vel "Gamai filia" (Scholia in Theocritum 17.34), a Bücheler emendata
  3. Plutarchus, "Vita Pyrrhi" 4
  4. Pausanias, Descriptio Graeciae 1.6.8, 1.7.1
  5. Pausanias, Descriptio Graeciae 1.6.8
  6. "Diva": Callimachus fr. 228.52 Pfeiffer
  7. Posidippus, Hippica AB 78, 88; Egyptian Royal Genealogy (vide notam 6.1)
  8. Theocritus 15.109-110, 17.50
  9. Fragmentum apud Athenaei Deipnosophistas 284a

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • "Ptolemy I, Soter" in E. R. Bevan, The House of Ptolemy (Londinii: Methuen, 1927)
  • Walter M. Ellis, Ptolemy of Egypt. Londinii: Routledge, 1994. ISBN 0-415-10020-8
  • A. S. F. Gow, ed., Theocritus (Cantabrigiae: Cambridge University Press, 1952. 2a ed.) vol. 2 pp. 332-335 etc.
  • Jakob Seibert, Untersuchungen zur Geschichte Ptolemaios' I. Monaci: Beck, 1969