Zale lunifera

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Zale lunifera4.JPG

Subphylum : Hexapoda 
Classis : Insecta 
Ordo : Lepidoptera 
Familia : Noctuidae 
Genus : Zale 
Species : Z. lunifera 
Zale lunifera 
(Hübner, 1818)  
Synonyma
*Phaeocyma lunifera Hübner, 1818
  • Homoptera cingulifera Walker, [1858]

Zale lunifera est papilio familiae Noctuidarum, plerumque ad orientem et meridiem Montium Appalachianorum, a Cenomannica meridiana ad meridiem ad Comitatum Lee Mississippiae et ad Floridam endemicus. Species autem in Virginia meridio-orientali et Carolina Meridiana non iam inventa est, sed nihilominus in his regionibus fortasse habitat. Inopiae habitationis idoneae in Terra Maria et Delavaria causa, ibi abest vel probabiliter abest. In continente usque ad montes Virginianos et Comitatum Lebanon Pennsilvaniae etiam habitat. In Georgia meridio-orientali, apertam pinoidearum quercuumque silvam arenosam habitat.

Latitudo alarum est a 37 ad 45 mm. Adulti a mense Aprili ad Maium et iterum ab Iulio ad Augustum volare solent.

Larvae variis speciebus Quercus ilicifoliae aliarumque quercuum vescuntur.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]