Noctuidae

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Noctuidae
Egybolis vaillantina
Grammodes geometrica
Taxinomia
Regnum: Animalia
Phylum: Arthropoda
Classis: Insecta
Ordo: Lepidoptera
(inordinata): Macrolepidoptera
Familia: Noctuidae
Species typica
Noctua pronuba
Subfamiliae

Acontiinae
Acronictinae
Aganainae
Agaristinae
Amphipyrinae
Araeopteroninae
Bagisarinae
Balsinae
Bryophilinae
Catocalinae
Cocytiinae
Condicinae
Cuculliinae
Cydosiinae
Dilobinae
Eriopinae
Eucocytiinae
Eustrotiinae
Hadeninae
Heliothinae
Lophonyctinae
Metoponiinae
Noctuinae
Oncocnemidinae
Pantheinae
Phytometrinae
Plusiinae
Psaphidinae
Raphiinae
Sinocharinae
Stictopterinae
Stiriinae
Strepsimaninae
Thiacidinae
Ufeinae

Diversity
Circa 4200 genera,
35,000 specierum

Noctuidae sunt familia lepidopterorum robustorum quae plus quam 35 000 specierum agnotarum ex fortasse 100 00 comprehendit, in plus quam 4200 generibus digestarum. Quae maxima familia inter lepidoptera est. Distributio est cosmopolita, 1450 fere speciebus in Europa inventis.[1][2][3]

Plurimis sunt alae anteriores cinereae, coloribus claris carentes, sed nonnullis sunt alae posteriores vividis. Variationes sexuum plerumque sunt paucae. Paene omnes nocte volant, paeneque semper a luce vehementer attrahuntur; multae etiam a saccharo et floribus nectar plenis attrahuntur.

Vespertiliones nonnullas Noctuidas praedantur; multis autem speciebus sunt perparva organa in eorum auribus quae sonis echolocationis respondent, musculos alarum in spasma agentia, ut ea inconstanter volitent facientia; quod tergiversationem et adeo effugium iuvat.[4]

Nonnullis speciebus sunt larvae (erucae) quae in solo habitant, ubi pestes agriculturae et horticulturae sunt. Hae sunt "vermes secantes," qui inferiores brassicarum iuvenum et lactucarum partes edunt. Pupas duras et nitidas formant. Plurimae nocte vescuntur, in solo vel in locis celatis in eorum plantis interdiu requiescentes.

Noctuidis insigniter sunt permultae species quarum erucae certis plantis venenosis innocue vesci possunt. Hae plantae, praecipue Solanaceae (e.g., Nicotiana) et Fabaceae (e.g., Sophora), chemicas continent quae plurima insecta vexant vel interficiunt.

Systematica[recensere | fontem recensere]

Divisio per subfamilias et numerus subfamiliarum non idonei sunt et aliquantulum in variis rationibus taxinomicis variant. Nonnulla genera per subfamilias certo nondum digeruntur

Recentia autem studia molecularia[5][6] monstraverunt familiam Noctuidarum paraphyleticam esse; subfamilia quidem Plusiinarum statum familiae habere debet.

Species exemplariae[recensere | fontem recensere]

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

Quaedam noctuida in frumento.
  1. M. Fibiger 1990: Noctuinae 1: Noctuidae Europaeae 1 (Dania: Sorø).
  2. M. Fibiger, 1993: Noctuinae 2: Noctuidae Europaeae 2 (Dania: Sorø).
  3. M. Fibiger, 1997: Noctuinae 3: Noctuidae Europaeae 3 (Dania: Sorø).
  4. Goerlitz, ter Hofstede, Zeale, Jones, et Holderied 2010; Ratcliffe, Fullard, Arthur, et Hoy 2009; Roeder 1974; Surlykke 1984.
  5. Weller, S. J., Pashley, D. P., Martin, J. A., et Constable, J. L. (1994). "Phylogeny of noctuoid moths and the utility of combining independent nuclear and mitochondrial genes". Systematic Biology (Systematic Biology, Vol. 43, No. 2) 43 (43): 194–211 .
  6. Andrew Mitchell, Charles Mitter, Jerome C. Regier (2006). "Systematics and evolution of the cutworm moths (Lepidoptera: Noctuidae): evidence from two protein-coding nuclear genes". Systematic Entomology 1 (31): 21–46  abstract online.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Goerlitz, Holger R., Hannah M. ter Hofstede, Matt R. K. Zeale, Gareth Jones, et Marc W. Holderied. 2010. An Aerial-Hawking Bat Uses Stealth Echolocation to Counter Moth Hearing. Current Biology 20:1568–1572. doi:10.1016/j.cub.2010.07.046.
  • Ratcliffe, J. M., J. H. Fullard, B. J. Arthur, et R. R. Hoy. 2009. Tiger Moths and the Threat of Bats: Decision-Making Based on the Activity of a Single Sensory Neuron. Biol. Lett. 5:368–371.
  • Roeder, K. D. 1974. Acoustic sensory responses and possible bat-evasion tactics of certain moths. Proc. Canadian Society of Zoologists’ Annual Meeting, ed. M. D. B. Burt, 71–78. Fredericton: University of New Brunswick Press.
  • Surlykke, A. 1984. Hearing in Notodontid Moths: A Tympanic Organ with a Single Auditory Neuron. J. Exp. Biol. 113:323–335.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Wikidata-logo.svg Situs scientifici:  • ITIS • NCBI • Biodiversity • Encyclopedia of Life • Marine Species • Fossilworks
Wikispecies-logo.svg Vide Noctuidas apud Vicispecies.
Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Noctuidas spectant.