Wyrd

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Wyrd est notio in cultura Anglosaxonica, quae cum fato vel sorte personali fere congruit. Haec notio, notione paganorum classicorum durior erat, quia wyrd pervinci non poterat. Vocabulum factum est weird ('mirabiliter insolitus'), vocabulum Anglicum hodiernum, quod primam significationem solum in dialectis retinet. Vocabulum wyrd est cognatum Nordicum antiquum vocabuli urðr, eandem rem significans, sed etiam ut Urðr personificatum, una ex Nornis, in nomine fontis Urdae (Urðarbrunnr) etiam apparens, putei sancti in mythologia Nordica.

Usus recentior in Satanismo et Paganismo[recensere | fontem recensere]

Order of Nine Angles ('Ordo Angulorum Novem'), sodalitas Satanica extrema, mentionem notionis wyrd, praecipue ad Tree of Wyrd ('Arborem Wyrd') pertinentis, in suis scriptis publicis saepe facit, quod, secundum Black Sun, librum Nicolai Goodrick-Clarke, originem fortasse in praechristiana Paganismi vel Wiccae traditione vernaculari significat.[1]

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Goodrick-Clarke 2002:215–216.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Wikiquote-logo.svg Vicicitatio habet citationes quae ad wyrd spectant.