Winslow Homer

E Vicipaedia
Winslow Homer in National Gallery of Art Novi Eboraci, 1880. Photographema a Napoleone Sarony (1821–1896) factum.

Winslow Homer (24 Februarii 183629 Septembris 1910) fuit pictor topiarius et fabricator notarum impressarum Americanus, pro mari in tabula picto notissimus. Existimatur unus ex optimis pictoribus in Civitatibus Foederatis saeculo undevicensimo, praestansque in arte Americana persona.

Homer, a se maximam partem doctus, cursum vitae illustratoris mercatorii coepit.[1] Deinde autem picturam oleariam suscepit et maiora opera produxit ex studio quorum proprietates sunt certa pondera et certae densitates quas per hoc artis medium adeptus est. Late pigmento aquatico laboravit, "oeuvre" liquidum et fecundum creans, praecipue suas ferias quasi in annales referens.[2][3]

Aura Coepit (Ventus Secundus) (Breezing Up (A Fair Wind)), 1873–1876, oleum in carbaso. Nationalis Artis Pinacotheca, Vasingtoniae, D.C.[4]
Solis Lux in Litore (Sunlight on the Coast), 1890, (Museum Artis Toleti Ohii).[5]
Flumen Sinus, 1899, oleum in carbaso, Metropolitanum Artis Museum Novi Eboraci.

Pinacotheca[recensere | fontem recensere]

Winslow Homer, multorum artificum pro operibus tantum in singulo artis medio notissimorum dissimilis, praestans fuit in variis artis mediis, ut in exemplis infra:

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Robert M. Poole, Hidden Depths. Smithsonian Magazine (Aprili 2008); situs accessus 23 Augusti 2013.
  2. Helen A. Cooper, Winslow Homer Watercolors (Portu Novi: Yale University Press, 1986), p. 16.
  3. Hoeber, Arthur (February 1911). "Winslow Homer, A Painter Of The Sea". The World's Work: A History of Our Time XXI: 14009–14017 .
  4. Breezing Up in Nationali Artis Pinacotheca, www.nga.gov.
  5. [http://www.toledomuseum.org/Collection/Homer_Sunlight.htm Solis Lux in Litore in Museo Artis Toleti Ohii.
  6. Post Huracanam in Instituto Artis Sicagi, www.artic.edu.

Formula:External media

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Winslow Homer spectant.