Prospectus maritimus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
I. M. G. Turner, Naves Nederlandicae in procella (Anglice Dutch Boats in a Gale) (1801), post picturam Naves in mari procelloso Gulielmi van de Velde Minoris (circa 1672).

Prospectus maritimus, vel mare in tabula pictum, simpliciter mare pictum, est pictura, photographema, vel aliud opus artis quod mare vel aliquando portum vel lacum depingit, exemplum artis maritimae. Vocabulum temporibus recentioribus retro evolutum est ut tantum mare visum significet, locis geographicis bonum maris prospectum praebentibus a ministris qui consilium capiunt saepe adhibitum.

Inter artifices maribus in tabulis pictis notissimos sunt Ioannes Aivazovskij, Winslow Homer, Henricus van Minderhout, Bonaventura Peeters, Iosephus Mallord Gulielmus Turner, Gulielmus van de Velde Minor.

Usus in consiliis captis[recensere | fontem recensere]

Mare ad Clifton Beach (Litus Cliftonianum) in South Arm (Bracchio Meridiano) Tasmaniae Australiae photographatum.
Winslow Homer, Procella Aestiva (Anglice Summer Squall) (1904).

Mare in Britanniarum Regno pictum a ministris qui consilia de usu terrae capiunt ad summum definitur mixtura terrae, litoris, marisque intra regionem singulam adiacentium. Ficta est haec inclinatio in litorali consilio terrestre capto? ab administrativis circumiectorum corporibus in Cambria et Hibernia anno 2000 ad adiuvanda consilia spatii de agris venti ante litus, eo tempore novis. Iudicia in Guide to Best Practice in Seascape Assessment relata,[1] libro qui ex eorum investigationibus consequitur, iam in Scotia,[2] Anglia,[3] et Cumbria[4] ut eos ducant qui agros venti evolvent atque ad adiuvandas aestimationes consiliorum spatii accommodata et adhibita sunt.

Vocabulum interea in Anglia plerumque accommodatum est ut ad historicas archaeologicasque maris proprietates spectet,[5] distinctus sed complementarius rationis aditus, omnes circumplectens res quae sub superficie maris iaceant. Hi vocabuli usus vim in scaena et perceptione oculorum relinquit, potius in cognitivae confidens perceptioni, quia res quae sub superficie maris iaceant a plurimis videri non possunt.

Lingua Cambrica iam distinguit morluniau (mare sensu antiquo pictum, pictura, aspectus, vel tabula picta) et morweddau (mare pictum ut distincta regio geographica, cui sunt certae proprietates et indoles).

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Guide to Best Practice in Seascape Assessment, www.ccw.gov.uk (Marine Institute, Ireland, 2001).
  2. http://www.snh.gov.uk/pubs/detail.asp?id=419] (Scottish Natural Heritage, UK, 2004).
  3. http://www.berr.gov.uk/files/file22852.pdf (Defra, 2005).
  4. Guidance on the Assessment of the Impact of Offshore Wind Farms, www.ccw.gov.uk (Countryside Council for Wales, 2009).
  5. Historic Seascape Character, www.english-heritage.org.uk (English Heritage).
archaeologia Haec stipula ad archaeologiam spectat. Amplifica, si potes!
Stipula Haec stipula ad artem spectat. Amplifica, si potes!
Cartographia Haec stipula ad cartographiam spectat. Amplifica, si potes!
Terra Haec stipula ad geographiam spectat. Amplifica, si potes!