Waterzooi

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Ars coquinaria Belgica: Waterzooi e piscibus, patatis, lycopersicis fervescens in popina Brugis in urbe inlatum

Waterzooi (Flandrice, 'aqua fervescens') est ferculum quod originem Gandavi in Belgica habet. E carne pullina aut piscium fit. Secretum eius praeparationis praecipue in commixtione iuris cum butyro et cramo[1] residet.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Fons: crámum in Nicolaus Gross, "Esculenta et potulenta", in: Vox Latina, 50, p. 392. Secundum Alain Rey et al., edd., Dictionnaire historique de la langue française (Lutetiae: Le Robert, 1992. 2a ed.: 1998) vol. 1 pp. 944-945: Verbum francogallicum crème cadit et verbo crama (VI saeculi), cuius origo est gallo-celtica. Extant etiam in latino verba cremor et cremum quod magis significant succum quam hanc spumam lactis cui nomen est crámum.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Ars coquinaria Belgica: Waterzooi ex astaculo frustulisque patatarum et carotarum inlatum
Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad waterzooi spectant.