Roman numeral 10000 CC DD.svg
Mille Paginae.png

Medium aevum

E Vicipaedia
(Redirectum de Aevum Medium)
Jump to navigation Jump to search
Schlaegel und eisen yellow.svg -3 (maxdubium) Latinitas huius rei maxime dubia est. Corrige si potes. Vide {{latinitas}}.
Tres ordines societatis mediaevalis: "oratores", "bellatores" et "laboratores" (Li Livres dou Sante, saeculum XIII)

Medium aevum aera historiae Europae inter Aevum Antiquum et Novum aevum fuit, id est circiter ab anno 500 ad annum 1500. Aetas dissolutione structurarum imperii Romani et incursione gentium germanicarum in Europam occidentalem nota est, quod novas potestates politicas efficit regione, sicut Regnum Francorum. Medio aevo traditiones rei publicae et philosophiae Romanorum, Germanorum, ac Slavorum et mores Christiani conducti erant. Societas et res publica ordinibus ac iure feudali distributa et visione mundi Christiana formata erant.

De voce Medium Aevum[recensere | fontem recensere]

Hominibus medii aevi tempus suum non Medium Aevum appellabatur, sed hi adhuc in aetate Romana se vivere putabant. Secundum somnium Nabuchodonosoris e prophetia Danielis de series aetatum profectus erat, cuius finis dies summi iudicii sit. Primum earum aetatum aetas Babylonis fuisset, secundum Persiae, tertium Graeciae et quartum ac ultimum aetas Romanorum. Cum hodie annum 476 finis imperii Romanorum occidentali exsistimatur, homines aequales illorum temporum in translatione imperii ad Germanos et continuatione imperii putabant, quia finis imperii finem mundi significavisset.

Medium aevum humanistae invenerunt, qui aetates Graecorum ac Romanorum admirabantur. Primus qui inter humanistas medium tempus nominaverit fuit Franciscus Petrarca.[1] Locutiones media tempora anno 1382, media tempestas anno 1469,[2] medium aevum anno 1604 reperiuntur.[3] Cum vitam "Aetatis Antiquae" aevo antiquitatis renascente restituere vellent, tempus de fine imperii Romanorum ad tempus suum aevum intercessum sive medium viderunt.

Unam legis e paginis de
disserentibus

Nikolaos Gyzis - Ηistoria.jpg

De ordinatione temporis[recensere | fontem recensere]

Historiographia hodierna nondum data singularia determinatione medii aevi constituere conatur, sed de transituibus fluentibus proficiscitur. Inter saecula migrationis gentium IV ac VIII et denuo de saeculo XV ad saeculum XVI conditiones rei publicae et structurae societatis commutabant. Exempla harum commutationum sunt edictum Mediolanense (313), invasio Hunnorum (375), occupatio Romae per Visigothos (410), dimissio Romuli Augustuli (476), aut etiam Hegira Machometi (622) et invasio Maurorum in Hispania (711). Finis medii aevi rursum signatur eventibus sicut inventio typographiae litteris mobilibus (ca. 1450), occupatio Constantinopolis (1453), conclusio Recuperationis Hispanicae et inventio Americae (utraque 1492) aut initium Reformationis Luthero (1517).

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Franciscus Petrarca, Epistulae metricae 3.33.5
  2. "... priscis, mediis, modernis temporibus": Philippus Villanius, Liber de civitatis Florentiae famosis civibus (p. 20 editionis 1847). Apud eundem in recensione secunda huius operis anno 1395 "medii veteresque poetae historicique" leguntur. "Media tempestas": in praefatione editionis principis Metamorphoseon Apulei, Romae 1469 ab Ioanne Andrea de' Bussi editae
  3. Ita en:wiki

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Eberhardus Büssem et Michael Neher, edd., Arbeitsbuch Geschichte. Mittelalter (3. bis 16. Jahrhundert). Repetitorium. Editio decima. Tubingae 1995
  • Denys Hay, "Flavio Biondo and the middle ages" in Proceedings of the British Academy vol. 45 (1959) pp. 97-128
  • Michael McLaughlin, "Humanist concepts of renaissance and middle ages in the tre- and quattrocento" in Renaissance Studies vol. 2 (1988) pp. 131-142
  • Theodor Mommsen, "Petrarch's conception of the dark ages" in Speculum vol. 17 (1942) pp. 226-242

Nexus interni

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Medium Aevum spectant.
Incubator-logo.svg Lege Μέσος αἰών ("Medium aevum") apud Vicipaediam lingua Graeca antiqua scriptam