Volodimirus Selenscius


Patria: Ucraina
Familia
Coniunx: Olena Zelenska
Proles: Kyrylo Zelenskyi, Oleksandra Zelenska
Volodimirus Selenscius[1][2] vel Selenskius[3] (Ucrainice Володимир Олександрович Зеленський, tr. Volodymyr Oleksandrovyč Zelens'kyj, etiam Latine Vladimirus Alexandri f. Zelens'kyj, Kryvyj Rih in urbe Ucrainica natus die 25 Ianuarii 1978), est politicus, comicus, histrio, atque iuris consultus Ucrainicus. qui in rebus politicis nuper agens praeses Ucrainae die 21 Aprilis 2019 electus est, die 20 Maii inauguratus.
Filius Iudaeorum, Vladimirus Zelens'kyj puerulus in Mongolia habitabat, patre ibi professore scientiae computatoriae docente. Alumnus est Instituti Oeconomici urbis nativae. Ab anno 2015, protagonista Слуга народу ("Servi nationis"), televisificae seriei satyricae, partes praesidis Ucrainae agebat. Mirifice autem die 31 Decembris 2018 candidatus comitiis anni insequentis de praesidatu se proposuit, quibus praesidem Petro Porošenko devicit.
Dum Invatio in Ucrainam a Russia die 24 Februarii 2022 coepit, legem militaris declaravit. Et adhuc 24 Martii 2022, orationes per telecommunicationem interretialem ad capites civitatium Unionis Europaeae, Civitatium Foederatarum et Iaponiae fecit ad auxilium postulandum.[4]
Anno 2023, Vladimirus Zelens'kyj Praemium Caroli Magni accepit.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Latinus, Leo; Praeco Petropolitanus, Thomas (13 Maii 2024). DE RUTENIA QUID REFERAT. . Ephemeris: p. 179: “Scisne, quare haec res non sit investigata? Selenscius dixit Ucrainam hanc rem investigaturam esse."
- ↑ Latinus, Leo (31 Maii 2023). SELENSCIUS IN DIFFICULTATEM ADDUCTUS: IN SUSPICIONEM VENIT PERDUELLIONIS. . Ephemeris: p. 19: “Volodimirus Selenscius (45 annos natus) in novam difficultatem permagnam est adductus."
- ↑ Lindenmaier, Iris (25 Iulii 2023). SCOTT RITTER INSPECTOR QUONDAM ARMORUM: Ucrainia neque habet milites neque pyrothecas. . Ephemeris: p. 25: “Selenskius praeses Ucrainiae in cottidiano nuntio suo scopocinematico spectatores certiores fecit esse quasdam regiones, in quibus progressus fieret."
- ↑ "'Shame on you': How President Zelensky uses speeches to get what he needs."
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]
- Katya Gorchinskaya, "Zelenskiy’s victory in Ukraine was extraordinary. But now he faces a real test" in The Guardian: Comment Is Free (22 Aprilis 2019)
- Roman Kravec, "Володимир Зеленський: 1 квітня – офігенний день для перемоги клоуна" in Pravda (Ucraina) (21 Ianuarii 2019)
- Alexander J. Motyl, "Ukraine’s TV President Is Dangerously Pro-Russian" in Foreign Policy (1 Aprilis 2019)
- Shaun Walker, Andrew Roth, "Volodymyr Zelenskiy: ‘My White House invitation? I was told it’s being prepared’" in The Guardian (7 Martii 2020)
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]| Vicimedia Communia plura habent quae ad Vladimirum Zelens'kyj spectant. |
- "Volodymyr Zelenskiy": vita apud CIDOB: Barcelona Centre for International Affairs (Hispanice)
|
Leonidas Kravčuk 1991 • Leonidas Kučma 1994 • Victor Juščenko 2005 • Victor Janukovyč 2010 • Alexander Turčynov 2014 • Petrus Porošenko 2014 • Vladimirus Zelens'kyj 2019 Capsae cognatae: Primi ministri Ucrainae | |