Vladimirus Zelens'kyj

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Vladimirus Zelens'kyj
Res apud Vicidata repertae:
Vladimirus Zelens'kyj: imago
Vladimirus Zelens'kyj: subscriptio
Nativitas: 25 Ianuarii 1978; Kryvyi Rih
Patria: Ucraina
Nomen nativum: Владимир Александрович Зеленский

Officium

Officium: President of Ukraine
Munus: scriptor scaenicus, jurist, comedian, Animator programmatis, film producer, Cantor, actor, Animator programmatis, Procurator televisificus, impressionist, humorist, entertainer, Politicus, showman, Moderator cinematographicus

Consociatio

Factio: Servant of the People, nonpartisanism

Familia

Genitores: Olexander Zelensky; Rimma Zelenska
Coniunx: Olena Zelenska

Vladimirus Alexandri f. Zelens'kyj seu Ucrainice litteris Cyrillicis Володимир Олександрович Зеленський (Kryvyj Rih in urbe natus die 25 Ianuarii 1978) est comoedus Ucrainicus qui in rebus politicis recenter agens praeses Ucrainae die 21 Aprilis 2019 electus est, die 20 Maii inauguratus.

Filius Iudaeorum, Vladimirus Zelens'kyj puerulus in Mongolia habitabat, patre ibi professore scientiae computatoriae merente. Alumnus est Instituti Oeconomici urbis nativae. Ab anno 2015, protagonista televisificae seriei satyricae Слуга народу ("Servus nationis"), partes praesidis Ucrainae agebat. Die 31 Decembris 2018 candidatus comitiis anni insequentis de praesidatu se proposuit, quibus praesidem Petro Porošenko devicit.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Vladimirum Zelens'kyj spectant.
Wikidata-logo.svg Lexici biographici: