Antonius Bazzini
Antonius Bazzini (natus die 11 Martii 1818 Brixiae, mortuus die 10 Februarii 1897 Mediolani) fidicen Italicus et musicographus fuit.
Vita
[recensere | fontem recensere]Bazzini mox ingenium violina canendi optimum coram publico ostendit qui in itineribus cum multis collegis (i.a. cum Roberto Schumann convenit. Annis inter 1852 et 1864 autem Lutetiae moras habuit, unde reversus tantummodo compositioni se consecrare voluit. Tamen anno 1873 Mediolani in conservatorio docere coepit, cui instituto ex anno 1882 praefuit.
Musicam cameralem Germanicam, e.g. quattuor in quadriciniis fidium, imitatus est. In musica creanda semper accurate et daedale notas addidit. Minus bene autem in formis maioribus tractandis fuisse videtur (cf. aperturas ad »Saul« et »King Lear«, poema symphonicum »Francesco da Rimini«, symphoniam choralem »Senacheribbo«).
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Antonium Bazzini spectant. |
- vita apud BKLÖ, scripsit Constantinus de Wurzbach, Vindobonae 1856, p. 197
- Opera ab hoc homine vel de eo scripta apud Bibliothecam Nationalem Germanicam (Theodisce)
- de Bazzini apud IMSLP