Villa Krüger

E Vicipaedia

Nulla Vicipaediae Latinae pagina huc annectitur.
Quaesumus in alias commentationes addas nexus ad hanc paginam relatos. Quo facto hanc formulam delere licet.

Interpretationes vernaculae
Villa Krügerana, in vico Neudietendorf.

Villa Krügerana est domus Arminii Andreae Krüger, scriptoris scientiae politicae, qui artificia cogere quoque diligebat, annis 1914 et 1915 erecta. Invenitur in vico Neudietendorf Circuli Gothensis, in via Bergstraße numero 9.

Historia[recensere | fontem recensere]

Krüger primum theologiae studebat, antequam Lipsiae historiam, linguae Theodiscae grammaticam litterasque, oeconomiam nationalem coleret. Maxima quidem eius fama in historia litterarum fuit. Mythistoriae et dramata saepius in editionibus vel anastaticis in lucem prolata sunt. Annis 1920 inter patres conscriptos Senatus Thuringiensis adscriptus est.

Annis inter 1921 et 1925 bibliothecae terrae Thuringiensis in Castello Friedenstein servatae rector fuit. Annis inter 1928 et 1934 bibliothecae publicae Altenburgi in Misnia praefuit. Anno autem 1934, cum Factio operaria socialistarum nationalium Germanica regere coepisset, Krüger munere amotus est.

Praedium Neudietendorfense magis magisque cor vitae spiritalis politicaeque factum est. Ibi convenerunt homines politici et artifices, inter quos Martinus Andersen Nexø et Ernestus Liebermann. Bibliotheca vasta necnon collectio artificiorum domum ornaverunt.

Descriptio[recensere | fontem recensere]

Aedificii locus declivis xystorum e calce instituendorum consilium dedit. Symmetrici pulvini buxis circumveniuntur. Xystus quidam arborum frondearum ad gramina, ubi circumcirca arbores fructiferae sunt, ducit. Uniuntur semitae, quae in species arborum diversissimas (e.g. aceres, fagi, tiliae) radiantur. Subsellia variis in locis posita aspectum in axes geometricas pulchrum visitanti permittunt.

Refectio viridarii e photographematibus necnon descriptionibus historicis possibilis fuit. Cura eius haud ante annum 1995 inita est a circulo quodam amicorum Villae Krügeranae (Krügerverein).

Nexus externi[recensere | fontem recensere]