Usor:Adamus ex hummo/harenarium

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Hic sunt dracones[recensere | fontem recensere]

Ecce tabula in psalterio uno saeculi 13 picta. Sub orbem terrarum videri possunt duo dracones ut peccati signum christianum.

Hic sunt dracones” est locutio quae in nonnullis linguis hodiernis significat terras incognitas sive periculosas. Mos ita dicendi ductus est a more chartographorum antiquorum et mediaevalium qui multos monstruos atque bestias feras pingere solebant in his partibus tabularum geographicarum quae regiones ignotae demonstraverant. Nolebant enim spatios vacuos in operis suis facere, et ha de causa replebant eos leonibus, draconibus, monstris marinis et multis aliis miraculis. Credebant has regiones periculosos esse[1][2].

Res gestae[recensere | fontem recensere]

Ecce Globus Lenox[3]

Quamquam multae tabulae veterae, ut exempli gratia Theatrum Orbis Terrarum (circa annorum 1503-1507 factum), ornatae sunt pictoribus animalium mythicorum, locutio ipsa anachronismus est[4], id est: invenitur in tabulis factas temporibus posterioribus quam saepe putatur. Duo tantum exstant exempla cum verba ipsa scripta. Exemplum unum est Globus Hunt-Lenox[3], ubi verba latine scripta “HC SVNT LEONES” inveniri possunt prope litori terrarum asiaticarum orientalium. An verum posse videtur id de varanos komodoenses loqui, qui insulas indonesianas habitabant, deque quibus multas fabulas narrabant inter se homines in Asia Orientale. Exemplum alterum est tabula orbis terrarum insigna in duobus partibus ovi struthionis, quam homines docti inveniunt et dicunt anno 1504 factam fuisse[5]. Tabulis priscioribus erant multae bestiae verae et fictae, sed Globus Lenox tantum et hic alterus globus in superficiei ovi factus cognoscuntur e omnibus tabulis exstantis hanc locutionem habere. Amplius, fortasse utra utrique simulacrum est.

Locutio autem solite adhibita a chartographis antiquis mediaevalibusque terris incognitis demonstrandis “HIC SUNT LEONES” fuit[6].

Apud auctoribus antiquis[recensere | fontem recensere]

Plutarchus librum suum primum Vitarum Parallelarum ita incipit:

ἐν ταῖς γεωγραφίαις, ὦ Σόσσιε Σενεκίων, οἱ ἱστορικοὶ τὰ διαφεύγοντα τὴν γνῶσιν αὐτῶν τοῖς ἐσχάτοις μέρεσι τῶν πινάκων πιεζοῦντες, αἰτίας παραγράφουσιν ὅτι "τὰ δ᾽ ἐπέκεινα θῖνες ἄνυδροι καὶ θηριώδεις" ἢ "πηλὸς ἀϊδνὴς" ἢ "σκυθικὸν κρύος" ἢ "πέλαγος πεπηγός"

Videmus ita ipsum auctorem antiquum morem cartographorum sui temporis describere.

Vide autem[recensere | fontem recensere]

Fontes[recensere | fontem recensere]

  1. Waters, Hannah (2013-10-15). "The Enchanting Sea Monsters on Medieval Maps". Smithsonian Institution 
  2. Van Duzer, Chet (2013). Sea Monsters on Medieval and Renaissance Maps. British Library Publishing. ISBN 978-0712357715 
  3. 3.0 3.1 Imago venit ex Encyclopaedia Britannica, Editio IX, Volumen X, 1874, Fig. 2
  4. Blake, Erin C. (1999). "Where Be "Here be Dragons"?". MapHist Discussion Group 
  5. Kim, Meeri (18 August 2013). "Oldest globe to depict the New World may have been discovered" 
  6. Van Duzer, Chet (2014-06-04). "Bring on the Monsters and Marvels: Non-Ptolemaic Legends on Manuscript Maps of Ptolemy’s Geography". Viator 45 (2): 303–334