Studium Generale Lovaniense
Studium Generale Lovaniense fuit universitas studiorum in urbe Lovanii anno 1425 condita annoque 1797 abolita.
Historia
[recensere | fontem recensere]Ut scribit Nicolaus Vernulaeus[4]:"Primus Academiae Conditor fuit Ioannes Quartus, Lotharingiae, Brabantiae, et Limburgiae Dux, Marchio Sacri Imperii, Hannoniae, Hollandiae, Zelandiae Comes, et Dominus Frisiae, Religionis et optimarum Artium Princeps amantissimus. Movit illum miseratio imprimis primariae in Brabantia Urbis Lovanii, quae intestinis afflicta seditionibus, dilapsisque in Angliam et aliò mercimoniis, ac diminuto Civium artificumque numero vacua pene facta erat, ut iterum instauraretur frequentareturque".
Ita, die 9 mensis decembris anno 1425, ille Iohannes a Burgundia (1403-1427), princeps natione Francogallus e domo Valesia (de Valois) qui erat simul Dux Iohannes IV Brabantiae[5], adiuvantibus eius ministris Engelberto Nassovio et Emundo Dyntero, condiderunt in urbe Lovanii cum assensu Papae Martini V, Studium Generale sive Universitatem Studiorum.
Hoc Studium Generale sine ulla intermissione perrexit existere usque ad annum 1797, quo definitive est abolitum ex auctoritate publica.
Centrum linguae Latinae
[recensere | fontem recensere]Studium Generale Lovaniense multum fecit ad propagandum et servandum usum linguae latinae atque ad litteras latinas promovendas in Belgica. Ut scribebat Iosephus IJsewijn[6] professor in nova Universitate Catholica Lovaniensi: "lingua latina remansit ut lingua Universitatis Lovaniensis usque ad Seditionem Francogallicam, sed abolitio huius instituti anno 1797 fuit clades latinitati in Belgica".
Index rectorum Studii Generalis Lovaniensis
[recensere | fontem recensere]Hic index invenitur sub lemmete quod est: Index rectorum Studii Generalis Lovaniensis
Bulla erectionis Academiae sive Studii Generalis Lovaniensis anni 1425
[recensere | fontem recensere]Damus hic integrum textum bullae Papae Martini Quinti qua anno 1425 statuta novi Studii Generalis Lovaniensi approbavit.
- MARTINUS EPISCOPUS, Servus servorum Dei , ad perpetuam rei memoriam. Sapientiæ immarcessibilis, cujus inextinguibile irradiat lumen ,cujusque infinitus est thesaurus , omnem habens vigorem, et virtutis Altissimi dispensator, omniumque crismatum elargitor, ipse Dominus ad hoc, suæ miserationis dignatu, nobis licet immeritis sponsæ suae, universalis Ecclesiae, regimen pia dispensatione commisit, et nostrae debilitatis oculo jugum imposuit Apostolicae servitutis, ut in Petri specula positi, tamquam de supremo vertice ad infima mundi, protoplastique posteris, qui non nativitatis deposcunt fructus, sed intelligentiae spiritu, eamdem, cujus initium verissima est disciplinae concupiscentia, perstringendi sapientiam, Divinis educantur eloquiis, reflectentes intuitum, quid pro indisciplinatis errantium curandum mentibu spro hujusmodi illustranda Ecclesia ad Fidei propagationem conferat orthodoxae, quid statui conveniat fidelium quorumlibet, prospiciamus attentius, et qualiter a fidelibus ipsis profugatis ignorantiae tenebris, illi post supereminentissimam summi opificis notionem, per ejusdem sapientiae donum in via mandatorum directi, veri luminis pertingant claritatem, solertius intendentes eo ad quaerendum ipsius sapientiae alimenta literarum studia, per quæ Divini Nominis et ejusdem fidei cultus protenditur, militantis Ecclesiae respublica, in spiritualibus et temporalibus, cum animarum salute geritur,pax et tranquillitas ubilibet solidantur, omnisque conditionis humanæ dilatatur prosperitas, nostrae provisionis, sollicitudinis ope, Apostolicisque favoribus propensius excitemus. Sane pro parte dilectorum filiorum, Nobilis Viri Joannis Ducis Brabantiae, ac Præpositi, Decani, Scholastici et Capituli Ecclesiæ Sancti Petri, nec non Burgi-magistrorum, Scabinorum, et Communitatis Oppidi Lovaniensis, Leodiensis Dioecesis, nobis nuper exhibita petitio continebat: Quod licet in Ducatu Brabantiae, et in aliis Dominiis ipfius Ducis, nec non etiam in Leodiensi, Cameracensi, Trajectensi, Morinensi, et Tornacensi Dioecesibus, caeterisque ibidem circum-vicinis partibus, et Dominiis, multa famosa et insignia loca populo Christiano et rerum copia admodum opulenta existant; nullus tamen in illis locus esse noscitur, in quo saltem Generale vigeat Studium literarum: unde partium illarum plerique, commodo et usu studii carentes, vel hujusmodi literarum imperitiae subjacent, vel in remotis partibus degere habent, scientiae hujusmodi in eis sectantes incrementum. Verum Oppidum præfatum, quod de temporali Dominio ipfius Ducis existit, adeo rerum copia, aeris temperie, multitudinis capacitate, atque domorum, et aliarum rerum necessariarum commoditate per Dei gratiam est refertum, quod ad hujusmodi receptandum, confovendumque Studium aptum plurimum et idoneum existere perhibetur. Quapropter ipsi, Dux, Præpositus, Decanus, Scholasticus, Capitulum, Burgi-magistri, Scabini, et Communitas, considerantes attentius, quod inter cætera virtutum opera, quae tamquam accepta Summo rerum Auctori sacrificia, quae per manus offeruntur humanas, illa Divinæ Majestati grata plurimum nullatenus ambiguntur, per quae ad suscipiendum singulare virtutum diadema illis,qui scientiarum earumdem sitiunt acquirere margaritam, opportunis remediis, et auxiliaribus commodis, subventionis praesidium efficaciter impertitur, Generale literarum Studium in eodem Oppido ordinari desiderant, ut inibi disciplinae atque sapientiae se studiis exercentes, sibi et aliis meliores effici valeant, et partium illarum prosperitatis Auctore Domino facilius incrementum sequatur. Et nihilominus Dux ipse, una cum Burgi-magistris, Scabinis,et Communitate hujusmodi domos aptas, et loca convenientia illic cum scamnis et aliis necessariis officinis pro Magistris, Doctoribus et Scholaribus, ac aliis protempore legentibus, docentibus, disputantibus et audientibus deputare: Nec non eisdem Magistris et Doctoribus legentibus, de salario competenti annis singulis, vel alias de Beneficiis Ecclesiasticis providere: Nec non quod Rector Universitatis Studii hujusmodi pro tempore existens super omnia membra Universitatis ejusdem, et illorum servitores, tam in civilibus quam in criminalibus, et aliis quibuslibet causis, negotiis et excesibus, sine impediments quibusvis jurisdictionem, coercionem, et emendationem dictis Duci, Præposito, Decano, Scholastico, Capitulo, Burgi-magistris, Scabinis et Communitati, communiter vel divisim in eodem Oppido quomodolibet competentes , exercere valeat, concedere, et jurisdictionem , coercionem et correctionem hujusmodi a se penitus abdicare, et in Rectorem ipsum plenarie transferre: Singulis quoque Doctoribus, Magistris et Scholaribus, causa studii ad dictum Oppidum accedentibus, vel de illo recedentibus, pro tempore quaecumque sua, res et bona secum asportandi, et ea pro suae voluntatis libito deportandi, sive ibidem vendendi, libertatem tribuere intendunt pariter et proponunt. Quare pro parte dictorum Ducis, Praepositi, Decani, Scholastici, Capituli, Burgi-magistrorum, Scabinorum et Communitatis, desiderantium etiam, quod Magistri, Doctores, et Scholares supradicti pro potiori dicti Studii incremento condignis Privilegiis se communitos sentiant, quibuslibet privilegiis, libertatibus, immunitatibus et exemptionibus aliorum Generalium Studiorum, quantum in ipsis, Duce, Praeposito, Decano, Scholastico, Capitulo, Burgi-magistris, Scabinis et Communitate, et aliis ipsius Ducis subditis fuerit, gaudeant et utantur, nobis suit humiliter supplicatum, ut in dicto Oppido Generale literarum Studium in qualibet licita Facultate erigere et ordinare, de benignitate Apostolica dignaremur. Nos igitur, qui relatione fida, post informationem diligentem super habilitate loci, et aliis circumstantiis praemissis de mandato nostro receptam, Oppidum ipsum aeris temperie politum, singularumque rerum humano usui necessariarum ubertate refertum, et alias pro hujusmodi Studio locum aptum didicimus, pium, meritoriumque eorumdem Ducis, Præpositi, Decani, Scholastici, Capituli, Burgi-magistrorum, Scabinorum et Communitatis defiderium, per quod scientiarum fons, ex quo ad Dei laudem et gloriam haurire possint singuli viri consilii maturitate perspicui, virtutum et dogmatum ornatibus redimiti succedant, plurimum commendantes, hujusmodi supplicationibus inclinati, Auctoritate Apostolica praesentium serie statuimus, et etiam ordinamus: Quod amodo in dicto Oppido generale in Facultate qualibet, praeterquam in Theologia, sit Studium, illudque perpetuis futuris temporibus ibidem vigeat, et observetur: Quodque omnes et singuli, Doctores,Magistri, et Scholares inibi omnibus et singulis libertatibus, immunitatibus, et indulgentiis quibusvis Doctoribus, Magistris, et Scholaribus, Coloniæ, Wiennæ, ac Lipsensis, Pataviensis et Merseburgensis Dioecesium oppidis studii causa commorantibus per Sedem Apoltolicam, vel alias qualitercumque concessis gaudeant pariter et utantur. Singuli vero, qui cursu feliciter consummato in ea Facultate, qua hujusmodi inhaesere studio, bravîum obtinere meruerint, sibique etiam pro aliorum erudimento docendi licentiam, ac Doctoratus sive Magisterii honorem petierint elargiri, per ipsorum inibi Doctores sive Magistros Praeposito (quem Cancellarium Studii in Oppido hujusmodi esse perpetuo volumus) si illic praesens fuerit, alioquin Decano dictae Ecclesiae, pro tempore existentibus, sive aliis ab eis deputandis praesententur, ut ab illis, si servatis consuetudine et modis, super talibus in dictis Studiis generalibus observari solitis, ad hoc extiterint idonei, sufficientesque reperti, Licentiam et honorem sortiantur et reportent antedictos: et qui quidem praesentati quamprimum illos adepti fuerint, absque ulterioribus ab eis habendis examine, et approbatione in ipsa Facultate, qua Licentiam et honorem attigerint, in eisdem legere et docere libere et licite ubique possint & valeant. Rursus quoque omnium et singulorum, causarum, et negotiorum cognitio atque decisio Doctorum, Magistrorum, Scholarium , membrorum atque servitorum eorumdem, sive Clerici sive Laici fuerint, et etiam de quibuscumque criminibus et excessibus, correctio et punitio; ac omnimoda super illis jurisdictio ad Rectorem Studii in eodem oppido (quem dictum Scholasticum per primum quinquennium esse, et ex tunc annis singulis inibi juxta consuetudinem Studiorum hujus modi eligi volumus) et non ad Ducem, seu ejus successores, Duces Brabantiae, Praepofitum, Decanum, Scholasticum, Capitulum, Burgi-magistros, Scabinos, & Communitatem præfatos, aut aliquem ex eis, ipsorumve Officiates pertinere omnimode dinoscantur ; præfatisque Duci, Successoribus, Præposito, Decano, Scholastico, Capitulo, Burgi-magistris, Scabinis, Communitati & Officialibus, & aliis quibuscumque, de causis & negotiis hujusmodi cognoscendi, sive illa dirimendi, aut membra & servitores hujusmodi, vel ex eis aliquem, pro criminibus, & excessibus eisdem, aut quomodo libet corrigendi vel puniendi, seu aliquam in eos superioritatem vel jurisdictionem exercendi, facultate & auctoritate penitus interdictis: Non obstantibus constitutionibus & ordinationibus Apostolicis, & aliis contrariis quibuscumque. Volumus autem, quod nisi infra annum , a data præsentium computandum, Dux, & Præpofitus, Decanus, Scholasticus, & Capitulum, ac Burgimagistri, Scabini & Communitas supra dicti, prout eos communiter vel divisim contingere censetur,privilegia & libertates concesserint, ac jurisdictionem a se abdicaverint, & eam in Rectorem ac Universitatem prædictos transtulerint, antedicta realiter, & cum effectu, præsentes literæ, & quæcumque inde secuta, nullius existant roboris, vel momenti. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostrae constitutionis, ordinationis et voluntatis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare praesumpserit, indignationem Omnipotentis Dei, et Beatorum Petri et Pauli Apostolorum ejus se noverit incursurum. Datum Romae apud Sanctos Apostolos, v. Idus Decembris, Pontificatus nostri Anno nono.
- Sic scriptum supra plicam: Jo. De Nursia.
- Sic in plumbo: M A R T I N U S PP. V.
Nexus interni
Index bibliographicus
[recensere | fontem recensere]- 1627: Nicolaus Vernulaeus, Academia Lovaniensis. Ejus origo, incrementum, viri illustres, res gestae, Lovanii, 1627.
- 1635: Valerius Andreas, Fasti academici Lovanienses, Lovanii, apus Iohannem Olivarium et Cornelium Coenesteyn, 1635.
- 1728: Privilegia Academiae Lovaniensis per Summos pontifices et Supremos Belgii Principes concessa, Lovanii, apud Aegidium Denique, 1728 liber apud books.google.fr
- 1737: Georgius Hagelgans, Orbis literatus academicus Germanico-Europaeus, Francofurti ad Moenum, 1737, in-fol., p. 30.
- 1829: Baro Fredericus de Reiffenberg, Mémoires sur les deux premiers siècles de l'Université de Louvain, Bruxellis, 1829-35.
- 1838: P. De Ram, Laforêt et Namêche, Analectes pour servir à l'histoire de l'Université de Louvain, in, Annuaire de l'Université de Louvain, 1838-65.
- 1856: F. Nève. Mémoire historique et littéraire sur le collège des Trois-langues à l'Université de Louvain, Bruxellis, 1856.
- 1881: E. Reusens, Documents relatifs à l'histoire de l'Université de Louvain (1425-1797), dans Analectes pour servir à l'histoire ecclésiastique, t. XVII et sequentes, 1881-92.
- 1881: P. De Ram, Codex veterum statutorum Academiae Lovaniensis, Bruxellis, 1881.
- 1884: Arthur Verhaeghen, Les cinquante dernières années de l'ancienne Université de Louvain, Leodii, 1884.
- 1945: Léon van der Essen, L'université de Louvain, Bruxellis, 1945.
- F. Claeys Boúúaert, L'Ancienne Université de Louvain, Études et Documents,Louvain 1956.
- 1959: F. Claeys Boúúaert, Contribution à l'histoire économique de l'Ancienne Université de Louvain,1959.
- 1977: Claude Bruneel, Répertoire des thèses de l'Ancienne Université, Lovanii,1977.
Nexus interni
- Universitates studiorum Lovanienses
- Universitas Publica Lovaniensis
- Universitas Catholica Mechliniensis
- Universitas Catholica Lovaniensis
- Collegium Trilingue
- Bibliotheca Universitaria Lovaniensis
- Index rectorum Studii Generalis Lovaniensis
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Marc Nelissen, "Leuven, Rom en Brabant", in Nelissen, Roegiers et van Mingroot, De stichtingsbul van de Leuvense universiteit 1425-1914 (Lovanii, 2000), 70: "de universiteit voerde het stadswapen van leuven, een dwarsbalk van silver op een veld van keel, maar voegde in de rechter bovenhoek van het schild een nimbus toe van waaruit een hand een opengeslagen boek aanreitke."
- ↑ Nicolaus Vernulaeus, Academia Lovaniensis, Lovanii, apud Petrum Sassenum, editio anni 1667, p. 1.
- ↑ Georgius Hagelgans, Orbis literatus academicus Germanico-Europaeus, Francofurti, 1737, in-fol., p. 30.
- ↑ Academia Lovaniensis, Louvain, apus Petrum Sassenum, editio anni 1667, p. 1
- ↑ Georgius Hagelgans, Orbis literatus academicus Germanico-Europaeus, Francofurti ad Moenum, 1737, in-fol., p. 30: "Academiae per universam Europam florentes.", VI. In Belgio Hispanico: "LOVANIENSIS. Filia Coloniensis ad Rhenum dicta, matrem splendore superans et Parisinae aemula, à Johanne IV. Brabantiae Duce An. 1425. fundata et à Martino V. P. M. An, seq. 5. Id. dec. Confirmata".
- ↑ Jozeph IJsewijn, Companion to Neo-Latin Studies, Amsterdam-New-York-Oxford, 1977, p. 102: "Latin survived as the language of the University of Louvain until the French Revolution but the abolition of this institution (1797) was a catastrophe for Latin in the Southern Netherlands."