Jump to content

Scientia heraldica

E Vicipaedia
(Redirectum de Insigne heraldicum)

Scientia heraldica[1] sive ars heraldica, sive aspilogia, est doctrina quae ad insignia vel insignia heraldica pertinet,[2] sive arma gentilicia, sive insignia gentilicia,[3] sive tesseras gentilicias[4] cognoscendas, describendas, et delineandas atque ad omnes regulas sive leges fetialium sive heraldorum cognoscendas.

Haec scientia fundamenta sua in temporibus mediaevalibus habet.

Tamen iam in antiquitate scuta militum insignibus ornabantur. Secundum Herodotum Carii saeculo octavo vel septimo ante aeram nostram primi insignia in scutis delineaverunt : "Cariis tribuuntur tres inventiones quae Graeci mutuaverunt : primi docuerunt cristas super cassidibus imponere et insignia in scutis" (Herodotus, Historiae, I, 171).

Insigne heraldicum sive tessera gentilicia prosapiae Polonicae a Thoma Steifer (sive Tomek Steifer), scientiae heraldicae perito, delineatum.

Scientia heraldica saeculo XII nata est in ordine equestri et postea se propagavit ad omnes classes societatis, nobiles, agricolas, cives urbium, cleros, atque in usu fuit apud societates et collegia.

Qui a temporibus mediaevalibus usque ad tempora nostra munus habebant et habent insignium heraldicorum servandorum, componendorum, publicandorum, et in tabellis publicis inscribendorum vocantur heraldi sive fetiales.

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
Libri de arte heraldica latine conscripti
  • Ioannes Iacobus Chiffletius, Insignia gentilitia equitum ordinis Velleris Aurei, fecialum verbis enuntiata a Joanne Jacobo Chiffletio,... latine et gallice producta. Le blason des armoiries de tous les chevaliers de l'Ordre de la Toison d'or, depuis la première institution, jusques à présent, Antverpiae, ex officina Plantiniana Balthazaris Moreti, 1632
  • Philippus Jacobus Spener, Insignium theoria seu operis heraldici pars generalis, Francofurti ad Moenum, (editio altera) 1717. Editio electronica.
  • Philippus Jacobus Spener, Historia Insignium Illustrium Seu Operis Heraldici Pars Specialis ; continens delineationem insignium plerorumque regum, ducum, principum, comitum et baronum in cultiori Europa, cum explicatione singularum tesserarum, et multis ad familiarum decora, titulos atque jura spectantibus, nec non tabulis aeneis ... et Indicibus ..., Editio 2, Francofurti ad Moenum, Ex Officina Zunneriana, Apud Johannem Adamum Jungium, Giessae, Typis Johannis Mulleri, 1717. Vol. 1 et Vol. 2 editionis 1680; Editio 1717
  • Thomas Gore, Catalogus plerorumque authorum qui de re Heraldica latine, gallice, italice, hispanice, anglice scripserunt, Oxonii, apud Leonem Lichfield, 1674. Editio electronica.
  • Silvester Petra, Societatis Jesu, Tesserae gentilitiae, ex Fecialium Legibus descriptae, Romae, typis haeredum Francisci Corbellett, 1638.
  • Silvester Petra, De Symbolis Heroicis, libri IX, Antverpiae, 1634. Textus apud archive.org
  • Bartholus de Saxo Ferrato, Tractatum de insigniis (sic mendose pro "insignibus") et armis, edidit Edoardus Bissaeus, Londinii, 1654.
  • Henricus Spelmannus, Aspilogia, cum notis Edoardi Bissaei, Londinii, 1654
  • Ulpianus, De tota Heraldriae arte, (liber apocryphus Ulpiano falso a Gerardo Leigho attributus)
  • Nicolaus Uptonus, De studio militari, Londinii, 1654
  • Iohannes Gribellius, Insignia quorundam nobilium ordinis Equestris, Francofurti ad Moenum, 1591.
  • Ars Heraldica seu consuetudinum heraldicarum, quarum crebrior passim et usus et in historiis praesertim Europaeis mentio, synopsis collecta et in hunc pugillum, in gratiam imprimis Nobilitatis Transilvanicae contracta, Claudiopoli, ex officina Nicolai Kis de M. Totsalu, 1695, in 12°, 206 paginae.
  • Iacobus Theophilus Linckius, De probatione per insignia et arma gentilitia, Altdorfi Noricorum, 1716. Editio electronica libri Linckii.
  • John H. Van Lennep, "Theodor Bach : 'Wappenbuch, Nürnberg, 1689' ", in : Notes and Queries, 1861, s2-12 (302) : 289-b-289.
Eruditio recentior
  1. Dictionnaire universel françois et latin, Lutetiae Parisiorum, 1743, p. 224 : "Ars ou Scientia heraldica. Le Blason. Blasonnement".
  2. De verbo "insigne heraldicum", legito inter alia multa exempla: Ludovicus Petrus Giovanni, Germania princeps, Ulmae, 1752, p. 466 (in nota) : "Sigilla propterea maiestatis verbo honestata fuisse, perhibet, quod inscriptum habuerint non heraldicum insigne, sed ipsam principis imaginem".
  3. Joseph Esmond Riddle, Thomas Kerchever Arnold, Charles Ernest Georges, A copious and critical English-Latin lexicon, 1865, p. 340 : "arms, *insigne gentilicium".
  4. Silvester Petra, Societatis Jesu, Tesserae gentilitiae, ex Fecialium Legibus descriptae, Romae, typis haeredum Francisci Corbellett, 1638.