Nicolaus Vernulaeus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Nicolaus Vernulaeus, sive vulgo Nicolas de Vernulz, est humanista, historiographus regius, et scriptor comoediarum dramatumque, natione Luxemburgensis.

Natus est in magno ducatu Luxemburgensi anno 1583 et ultimum vitae flatum reddidit in urbe Lovanii circa annum 1649. Filius erat cuiusdam nobilis militis qui, imperante Philippo II Hispaniae, militavit.

Studia perfecit in universitatibus studiorum Treverensi et Agrippiniensi.

Fuit professor eloquentiae latinae in Studio Generali Lovaniensi, successit professori famoso Johanni- Baptistae Gramayo. Etiam fuit professor linguae latinae in Collegio Trilingui ab anno 1646 ad annum 1649.

Fuit rector magnificus Studii Generalis Lovaniensis annis 1632, 1644 et 1645.

Varia scripta, semper latine exarata conscripsit, inter quae praecipue tragoedias quae in theatro universitario cum successu repraesentabantur. Saepe materiam suis tragoediis in rebus suo tempore actis eligebat. Ita persona praecipua in tragoedia cui titulus "Fritlandius" erat famosus ille dux Wallenstein.

Iosephus IJsewijn eum ponit inter maioris momenti scaenographos Lovanienses[1].

Etiam ut historicus scripsit librum de historia Studii Generalis Lovaniensis, qui nunc semper utilis est ad historiam huius priscae Universitatis abolitae anno 1797 cognoscendam et inveniendam.

Eius opera praecipua[recensere | fontem recensere]

  • Henricus octavus seu schisma Anglicanum (1624).
  • Discertationum politicarum stylo oratorio explicatarum {decas prima) (1629).
  • Oratio ad studiosam iuventutem (1635).
  • Laudatio funebris imperatoris Ferdinandi II (1637).
  • Virtutum augustissimae gentis Austriacae (1640).
  • Discertationum politicarum stylo oratorio explicatarum (decas secunda) (1646).
  • Observationum politicarum ex Corn. Taciti operibus syntagma (1651).
  • Epitome historiarum ab orbe condito ad haec usque tempora per monarchias quatuor deducta (1654).
  • Academia Lovaniensis. Ejus origo, incrementum, forma, magistratus, facultates, privilegia, scholae, collegia, viri illustres, res gestae (1657).
  • De arte dicendi (1658).
  • Rhetorum Collegii Porcensis Inclytae Academiae Lovaniensis Orationes (1671)

Bibliographicus index[recensere | fontem recensere]

  • J. Bolte, Coligny, Gustav Adolf, Wallenstein: drei zeitgenössische lateinsche Dramen von Rhodius, Narssius, Vernulaeus, Leipzig, 1933.
  • Jozef IJsewijn, Companion to Neo-Latin Studies, Amsterdam-New York-Oxford, North-Holland Publishing Company, 1977, pp. 101, 113, 190.
  • L. A. Schuster, Henry VIII, A neo-latin Drama by Nicolaus Vernulaeus, Austin (Texas), 1963.
  • Paul Van Tieghem, La littérature latine de la Renaissance, Genavae, Slatkine Reprint, 1966, p. 166.

Adnotatiunculae[recensere | fontem recensere]

  1. Jozef IJsewijn, Companion to Neo-Latin Studies, Amsterdam-New York-Oxford, North-Holland Publishing Company, 1977, p. 101: "the greatest playwright of the Louvain Academic theatre.