Valerius Andreas

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Valerius Andreas

Valerius Andreas, sive vulgo Walter Driessens natus est anno 1588 in vico Deschel in Brabantia et reposuit onus vitae Lovanii anno 1655. Erat historicus, linguae hebraicae peritus nec non iurisconsultus natione Belga.

Studiis perfectis in Universitate Duacensi, factus est Lovanii professor linguae hebraicae in Collegio Trilingui.

Factus est etiam anno 1629 doctor in iure, docuitque Instituta Iuridica in Studio generali Lovaniensi.

Factus est "Rector magnificus" Studii Generalis Lovaniensis annis 1644 et 1649.

De historia Studii Generalis Lovaniensis scripsit librum semper perutilem.

Nonnulla scripta eius[recensere | fontem recensere]

  • 1623: Bibliotheca Belgica, Lovanii, 1623.
  • 1635: Fasti academici Lovanienses, Lovanii, apud Ioannem Olivarium et Cornelium Coenesteyn, 1635.