Universitas Catholica Lovaniensis

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Papa Gregorius XVI conditor cum episcopis Belgicis Universitatis Catholicae Mechliensis postea nuncupatae Lovaniensi per breve datum die 13 decembris 1833.
Dominus Petrus de Ram, primus rector magnificus novae Universitatis Catholicae Mechliniensis et postea Universitatis Catholicae Lovaniensis, conditae anno 1834
Book celebrating the 25 anniversary of the founding of the Catholic University of Louvain, November 3, 1859.
Bibliotheca Universitatis Catholicae Lovaniensis ita ut erat anno 2005
Bibliotheca Universitatis Catholicae Lovaniensis anno 1914 fere omnino deleta

DOCUMENTUM :
Epistola Papae Gregorii XVI de conditione Universitatis Catholicae in Belgio, anno 1833 (Mechliniae, Archiepiscopale Archium)

Gregorius P.P. xvj

Venerabiles Fratres Salutem et Apostolicam Benedictionem. Majori certe solatio affici non possumus, quam cum eos, qui in partem solicitudinis Nostrae sunt vocati, pastorali zelo flagrare, acriterque ad spirituale commissarum sibi Ovium bonum novimus vigilare. Licet porro praecipuam Fraternitatum Vestrarum virtutem satis jam multa declarassent eaque de causa jure Nobis laetari liceret ; conceptam tamen animo Nostro opinionem confirmarunt, Nostrumque gaudium abunde auxerunt obsequentissimae Litterae, quas die decimaquarta proxime elapsi Mensis ad Nos dedistis, et quibus ne dum Vestrum de Catholica in Belgio constituenda, et a Vobis tantum regenda Studiorum Universitate consilium significastis, sed etiam expositis commodis, quae tum animarum salus, tum Religio ipsa inde possunt accipere, Apostolica Nostra Auctoritate probari illud voluistis. Hanc Vos rationem sequuti, id egistis, quod ab antiquis temporibus consuetudo induxit, quodque debita huic Sanctae Sedi reverentia et observantia merito exigit. Cum enim ad Romanos Pontifices pro concredito Ipsis Apostolici Officii munere maxime pertineat Catholicam Fidem tueri sanctaeque ejus doctrinae depositum integrum ac intemeratum custodire; Eorum quoque esse debet Sacrarum Disciplinarum, quae publice in Universitatibus traditur[1], institutionem moderari. Atque haec causa fuit cur Catholici etiam Principes, cum de hujusmodi Academiis, seu Universitatibus Studiorum statuendis cogitarunt, Apostolicam Sedem consulendam, Ejusque Auctoritatem exquirendam duxerint. Hinc celebriores, illustrioresque Europae Universitates nonnisi ex sententia et assensu Romanorum Pontificum fuisse constitutas gravissimae illarum historiae amplissime testantur. Nobis itaque quibus persuasum est ex recte comparatis Studiorum Universitatibus plurimum emolumenti in Christianam Rem publicam dimanare, jucundius nihil accidere potest, quam ut Vobis gratificemur et ad litterarum praesertim Sacrarum praesidium et incrementum Supremae Nostrae auctoritatis robur adjiciamus, atque hinc sapientissimum, quod una simul inivistis consilium, adprobamus, Vestramque ea de re solicitudinem summa laude, ac commendatione prosequimur. Eo autem libentius Vestris votis annuimus, quo certius Vestra industria, opera et cura futurum confidimus, ut quotquot ad istam Universitatem convenient bene morati juvenes, non scientia, quae inflat, sed scientia, quae cum charitate aedificat, non sapientia hujus saeculi, sed sapientia cujus initium timor Domini est, imbuantur. At illud probe intelligitis, Venerabiles Fratres, memoratam mox Universitatem ita quidem constitui oportere, ut nihil prorsus derogetur juribus, quae singulis Episcopis circa Clericorum in suis Dioecesanis seminariis institutionem, eorumque in Litteris, et disciplinis maxime Theologicis eruditionem Tridentini Patres adjudicarunt. Agite igitur, et Ille, a quo omne datum optimum, ac omne donum perfectum est, dexter Vobis, propitiusque adsit, et quae salubriter cogitastis, feliciter possitis implere. Interim Apostolicam Benedictionem Paternae Nostrae charitatis, et benevolentiae testimonium erga Fraternitates Vestras, peramanter Vobis impertimur. Datum Romae apud S. Petrum die 13 Decembris An. 1833. Pontificatus Nostri An. III.

Gregorius PP XVI

Universitas Catholica Lovaniensis, (francogallice: Université catholique de Louvain; nederlandice (ab anno 1930): Katholieke Universiteit Leuven) est nova universitas studiorum[2] Belgica, anno 1834 condita ab episcopis Belgicis per breve datum Romae 13 decembris 1833 a Papa Benedicti XVImi, in urbe Mechliniae et quae postea migravit Lovanium.

Historia[recensere | fontem recensere]

Conditio in urbe Mechliniae anno 1834[recensere | fontem recensere]

Universitas Catholica Lovaniensis, vocata in initio Universitas catholica Belgii, condita est anno 1834 in urbe MechliniaeUniversitas Catholica Belgii[3], vulgo vocata Universitas catholica Mechliniensis, universitas studiorum est quae Mechliniae in Belgica condita est die 8 mensis novembris anno 1834 ab episcopis catholicis Belgicis cum licentia papae Gregorii XVImi data per breve 13 decembris 1833.

Tunc temporis enim, episcopi voluerunt universitatem studiorum novam in regno Belgico condere ad "integram doctrinam de Sancta Sede apostolica manantem accipiendam et ad respuenda omnia quae non ab hoc augusto fonte scaturiebant".

Primus "Rector Magnificus", ut aiunt, huius Universitatis fuit Dominus Petrus de Ram. Sed post unum annum migravit Lovanium qua in urbe nomen novum sibi selegit quod est : Universitas Catholica Lovaniensis.

Multi Belgae, qui Liberalismo favebant, aegre tulerunt hanc novam Universitatem Catholicam Belgii conditam esse, atque timentes ne Ecclesia Catholica totam educationem populi usurpareretur, tumultus publicos incitaverunt in magnis urbibus Gandavi, Lovanii Leodiique.

Translatio sedis in urbem Lovanii[recensere | fontem recensere]

Haec Universitas catholica Mechliniensis condita anno 1834 ab episcopis catholicis regni Belgici mutavit sedem suam in urbem Lovanium, qua in urbe solemniter inaugurata est Kalendis decembribus anno 1835, nomenque ei ab hoc temporis momento inditum est: Universitas Catholica Lovaniensis.

Episcopi eligerunt urbem Lovanium quia olim iam fuere in hac urbe duae celebres Universitates quae abolitae sunt:

  • primum fuit Lovanii Studium generale Lovaniense sive Universitas studiorum Lovaniensis, condita anno 1425 a duce Brabantiae Iohanne IV cum licentia Papae Martini Quinti et definitive abolita ab auctoritate publica anno 1797.

Anno 1859, iovis die 3 mensis novembris, Universitas catholica Lovaniensis diem anniversarium conditionis 25mum solemniter celebravit[4] et viginti quinque annos existentiae suae[5]. Die 23 mensis novembris anni 1859 in recordationem 25orum annorum conditionis alumni opiparas epulas apparaverunt in honorem rectoris et professorum in magnâ aulâ Academiae Musicae Lovaniensis[6].

Anno 1884 Universitas catholica Lovaniensis solemniter 50mum diem anniversarium conditionis celebrat[7].

Ab anno 1834 usque ad tempora nostra Universitas Catholica perrexit docere, sed anno 1968 divisa est in partes duas, unam flandro-belgicam quae remansit in urbe Lovanii, alteram gallo-belgicam quae, expulsa a novis legibus linguisticis, migrare coacta est ad urbem novam Novum Lovanium sive Neolovanium et ad Bruxellas anno 1972.

Historia sigilli Universitatis Catholicae Lovaniensis[recensere | fontem recensere]

Anno 1834, haec Universitas nova, cupiens sub patrocinio Beatae Virginis Mariae esse, elegit sibi ut insigne, sigillum rotundum in cuius centro litterae maiusculae SMR (Sancta Maria Regina) delinabantur, super quas corona radiique gloriae eminebant, cum hac inscriptione in margine scripta: "Sigillum univ. cath. in opp. Lov."

Postea anno 1909, ad celebrandum diem anniversarium 75um conditus sui, Universitas Catholica sibi creavit novum sigillum in quo repraesentabatur "Sedes Sapientiae", modo neo-mediaevali delineata.

Historia Universitatis Catholicae Mechliniensis postea Lovaniensis nuncupatae[recensere | fontem recensere]

1834-1900[recensere | fontem recensere]

  • 1834 : episcopi Belgici cupientes Universitatem catholicam condere in regno Belgico, eam inauguraverunt in urbe Mechliniae die 8 mensis novembris anno 1834.
  • 1835 : kalendibus decembribus anno 1835, haec Universitas catholica Mechliniensis mutavit sedem Lovanium. Haec Universitas non dependet a re publica et maior pars professorum sacerdotes et clerici sunt. Primus rector magnificus Petrus De Ram fuit.
  • 1845 : schola pharmaciae est condita.
  • 1865 : scholae speciales ad ingeniaros docendos creatur.
  • 1867 : Facultas philosophiae et bonarum litterarum a Facultate scientiarum separatur.
  • 1878 : Institum agronomicum, instigantibus agrorum possessoribus catholicis, creatur. Hoc anno etiam "Societas generalis Alumnorum" creatur, in quam tam Flandri quam Gallo-Belgae confluxerunt.

XX° saeculo[recensere | fontem recensere]

  • 1909 : creatur Schola scientiarum colonialisticarum.
  • 1911 : prima vici cursus dividuntur inter sectiones neerlandicam et francogallicam..
  • a noctu diei 25 ad diem 26 mensis augusti, milites theotisci igne delent bibliothecam universitariam et magnam partem urbis, mactantque multos incolas tam viros quam feminas et infantes.
  • 1920 : primum puellae admittuntur ad studia perficenda.
  • 1933 : canonicus Georges Lemaître palam exposuit theoriam expansionis universi, quae vocatur "Big Bang".
  • 1951 : Universitas Catholica Lovaniensis condit in Congo Belgico universitatem cui nomen Lovanium cuius lapis angularis votivus anno 1954 ponitur.
  • 1968 : tumultibus linguisticis flagrantibus, Universitas Catholica Lovaniensis dividitur in partes duas. Pars neerlanica Lovanii remansit, pars francogallica migratura est in urbem novam construendam, cui nomen datur Neolovanium.
  • die 2 mensis februarii anni 1971, ponitur primus lapis votivus urbis novae Lovanii-Novi in parte romanica Belgicae.

Rectores Magnifici Universitatis Catholicae Mechliniensis et postea Universitatis Catholicae Lovaniensis[recensere | fontem recensere]

Ab anno 1969, unaquaeque pars Universitatis, pars flandro-belgica parsque gallo-belgica suum proprium Rectorem Magnificum habet.

Viri feminaeque illustres Universitatis Catholicae Lovaniensis[recensere | fontem recensere]

Professores[recensere | fontem recensere]

Alumni famosi[recensere | fontem recensere]

Index bibliographicus[recensere | fontem recensere]

  • R. Mathes, Löwen und Rom. Zur Gründung der Katholischen Universität Löwen unter besonderer Berücksichtigung der Kirchen-und Bildungspolitik Papst Gregors XVI, Essen, 1975.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Sic : "traditur" pour "traduntur".
  2. Monendum est hanc Universitatem Catholicam Lovaniensem, revera conditam Mechliniae anno 1834, non esse confundendam cum vetere et illustri Studio Generali Lovaniensi (1425-1797) quocum ne unam quidem conexionem historicam habet. Secundum iudicium Curiae Supremae Cassationis Belgicae latum die 26 mensis novembris anno 1846 etenim: "Universitas Catholica Lovaniensis nullo pacto reputari potest ut continuans vetus Studium Generale Lovaniense". (Vide: Table générale alphabétique et chronologique de la Pasicrisie Belge contenant la jurisprudence du Royaume de 1814 à 1850, Bruxellis, anno 1855, p. 585, columna 1, a linea 2. Vide quoque: Bulletin Usuel des Lois et Arrêtés, anno 1861, p.166). Ecce hoc iudicium Curiae Cassationis die 26 novembris 1846 quod vetat quin Universitas Catholica Lovaniensis sese ut continuatricem veteris Studii Generalis Lovaniensis praesentet : "L'université catholique de Louvain ne peut être considérée comme continuant l'ancienne université de Louvain; et lorsqu'un acte de fondation a désigné pour collateur un professeur de cette ancienne université, il y a lieu d'y pourvoir par le gouvernement", Table générale alphabétique et chronologique de la Pasicrisie Belge contenant la jurisprudence du Royaume de 1814 à 1850, Bruxelles, 1855, p. 585, colonne 1, alinea 2. Voir également: Bulletin Usuel des Lois et Arrêtés, 1861, p.166. Vide etiam hoc iudicium Curiae Revocationis anni 1844: La Belgique Judiciaire, 28 juillet 1844 n° 69, p. 1 : "Cour d’Appel de Bruxelles. Deuxième chambre. L'université libre de Louvain ne représente pas légalement l’antique université de cette ville. Attendu que cette université (l’ancienne Université de Louvain), instituée par une bulle papale, de concert avec l'autorité souveraine, formait un corps reconnu dans l'État, ayant différentes attributions, dont plusieurs même lui étaient déléguées par le pouvoir civil; Attendu que ce corps a été supprimé par les lois de la république française; Attendu que l'université existant actuellement à Louvain ne peut être considérée comme continuant celle qui existait en 1457, ces deux établissemens ayant un caractère bien distinct, puisque l'université actuelle, non reconnue comme personne civile, n'est qu'un établissement tout-à-fait privé, résultat de la liberté d'enseignement , en dehors de toute action du pouvoir et sans autorité dans l'État...".
  3. Petrus De Ram, Universitas Catholica Belgii, 1834. Documenta VIII, "Statuts de l'Université catholique de Belgique". Vide etiam: "L'Ami de la religion", volumen 81, 1834, p. 329: "connu par plusieurs écrits et entr'autres par un discours dont nous avons parlé sur l'affaire de l'école libre à la chambre des pairs; M. de Coux, qui vient d'être nommé à une chaire dans l'Université catholique de Belgique ". Nomisma incusum est cum sententia "UNIVERSITAS CATHOLICA BELGII Mechliniae inaugurata": Catalogue des monnaies et médailles formant le cabinet de feu M. J.B. De Jonghe, Bruxellis, 1860, p. 172 n° 3289. Vide etiam: Petrus De Ram, "Universitas Catholica Belgii, Oratio quam die IV mensis novembris anni MDCCCXXXIV, in aede metropolitana Mechliniensi habuit Petrus-Franc.-Xav. De Ram,....... quum illustrissimus ac reverendissimus Dominus Engelbertus, archiepiscopus Mechliniensis primas Belgii oblato solemni ritu missae sacrificio Universitatem Catholicam inauguraret", Lovanii, 16. nov. 1834.
  4. Souvenir du XXVe anniversaire de la fondation de l'Université catholique: Novembre 1859, Lovanii, typographie Vanlinthout et Cie, 1860, p. 5 : « Fêtes du vingt-cinquième anniversaire de la fondation de l'Université catholique. Solennités du 3 novembre »Lire en ligne.
  5. Ibidem, Souvenir du XXVe anniversaire de la fondation de l'Université catholique: Novembre 1859, Lovanii, typographie Vanlinthout et Cie, 1860, p. 5 : "Inaugurée à Malines, le 4 novembre 1834, l'Université catholique a célébré à Louvain, le jeudi 3 novembre 1859, sa vingt-cinquième année d'existence"
  6. Souvenir du XXVe anniversaire de la fondation de l'Université catholique: Novembre 1859, p. 24 : "Banquet offert par les étudiants au Recteur et au Corps professoral le 23 novembre" ; et : Emiel Lamberts, Jan Roegiers, et alii, Leuven University, "The Catholic University", Lovanii, 1990, p. 199 (illustration 11)
  7. E. Descamps, dans : Université catholique de Louvain : Liber Memorialis : 1834-1884, Lovanii: Peeters, 1887, p. V : "les fêtes du cinquantième anniversaire de l'Université catholique de Louvain ont eu un brillant éclat et un immense retentissement".

Nexus interni

Stipula Haec stipula ad universitatem aut scholam spectat. Amplifica, si potes!