Coordinata: 42°22′47.98″N 71°07′01.63″W / 42.3799944°N 71.1171194°W / 42.3799944; -71.1171194

Universitas Lesley

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Domus Edithae Lesley, nunc officina praesidis, in Campo Doblensi sita.

Universitas Lesley (Anglice Lesley University) est universitas privata et coeducationalis Cantabrigiae in Massachusetta sita. Denis milibus fere scholasticis curricula educationis, therapiarum expressivarum, scripturae creativae, consilii, et bellarum artium praebet. Sententia universitatis "Perissem Ni Perstitissem," nomen per ludibrium datum Lynx, colores viridis et albus sunt.

Universitas est socius Societatis Scholarum et Collegiorum Novae Angliae,[1] Societatis Scholarum Artis et Descriptionis Nationalis,[2] Congressus Collegialis Novae Angliae,[3] et Societatis Collegiorum Artis et Descriptionis.[4][5][6]

Universitas, nomine Anglico Lesley School (Schola Lesley), etiam Lesley Normal School (Schola normalis Lesley) appellata, ab Editha Lesley, educatore Americana, in eius domo ad 29 Via Everett Cantabrigiae anno 1909 condita est.

Praesides Universitatis Lesleianae[7]
Editha Lesley 1909–1938
Geretrudis Malloch 1938–1943
Margarita Franklin 1943
Trentwell Mason White 1944–1959 (mortuus)
Samuel Wonders 1959–1960 (agens)
Donaldus Orton 1960–1985
Margareta A. McKenna 1985–2007
Iosephus B. Moore 2007–2016[8]
Offficina admissionum subgraduatorum in Campo Doblensi.
Aedificium olim Ecclesia Congregationalis North Prospect, nunc Bibliotheca Ioannis et Carolae Moriarty Universitatis Lesleianae, Ianuario 2015 per Propositum Sedis Artium Lunderanarum refectum est.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. New England Association of Schools and Colleges. "Roster of Institutions". New England Association of Schools and Colleges. 
  2. National Association of Schools of Art and Design.
  3. New England Collegiate Conference.
  4. Association of Independent Colleges of Art and Design.
  5. "Lesley University of Art & Design" .
  6. "About the NECC". New England Collegiate Conference .
  7. "History of Lesley University Presidents". Lesley University. 2016 .
  8. Krantz, Laura (4 May 2015). "Moore to Step Down as Lesley University President Next Year". The Boston Globe. 

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Universitatem Lesley spectant.